previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Haec mihi Cimmerio bis tertia ducitur aestas
litore pellitos inter agenda Getas. [p. 464]
ecquos tu silices, ecquod, carissime, ferrum
duritiae confers, Albinovane, meae?
5 gutta cavat lapidem, consumitur anulus usu,
atteritur 1 pressa vomer aduncus humo.
tempus edax igitur praeter nos omnia perdit:
cessat duritia mors quoque victa mea.
exemplum est animi nimium patientes Ulixes,
10iactatus dubio per duo lustra mari .
tempora solliciti sed non tamen omnia fati
pertulit, et placidae saepe fuere morae,
an grave sex annis pulchram fovisse Calypso
aequoreaeque fuit concubuisse deae?
15 excipit Hippotades, qui dat pro munere ventos,
curvet ut inpulsos utilis aura sinus,
nec bene cantantes labor est audire puellas:
nec degustanti lotos amara fuit.
hos ego, qui patriae faciant oblivia, sucos
20parte meae vitae, si modo dentur, emam.
nec tu contuleris urbem Laestrygonos umquam
gentibus, obliqua quas obit Hister aqua.
nec vincet Cyclops saevum feritate Piacchen.
qui quota terroris pars solet esse mei!
25Scylla feris trunco quod latret ab inguine monstris,
Heniochae nautis plus nocuere rates,
nec potes infestis conferre Charybdin Achaeis,
ter licet epotum ter vomat illa fretum,
qui quamquam dextra regione licentius errant,
30securum latus hoc non tamen esse sinunt,
hic agri infrondes, hic spicula tincta venenis,
hic freta vel pediti pervia reddit hiems, [p. 466]
ut, qua remus iter pulsis modo fecerat undis,
siccus contempta nave viator eat.
35 qui veniunt istinc, vix vos ea credere dicunt,
quam miser est, qui fert asperiora fide!
crede tamen; nec te causas nescire sinemus,
horrida Sarmaticum cur mare duret hiems,
proxima sunt nobis plaustri praebentia formam
40et quae praecipuum sidera frigus habent.
hinc oritur Boreas oraeque domesticus huic est
et sumit vires a propiore loco.
at Notus, adverso tepidum qui spirat ab axe,
est procul et rarus languidiorque venit.
45 adde quod hic clauso miscentur flumina Ponto,
vimque fretum multo perdit ab amne suam.
huc Lycus, huc Sugaris Peniusque Hypanisque Calesque
influit et crebro vertice tortus Halys,
Partheniusque rapax, et volvens saxa Cynapses
50labitur, et nullo tardior amne Tyras,
et tu, femineae Thermodon cognite turmae,
et quondam Graiis Phasi petite viris,
cumque Borysthenio liquidissimus amne Dyrapses
et tacite peragens lene Melanthus iter,
55quique duas terras, Asiam Cadmique sororem,
separat et cursus inter utramque facit, 2
innumerique alii, quos inter maximus omnes
cedere Danuvius se tibi, Nile, negat,
copia tot laticum, quas auget, adulterat undas,
60nec patitur vires aequor habere suas.
quin etiam, stagno similis pigraeque paludi,
caeruleus vix est diluiturque color. [p. 468]
innatat unda freto dulcis, leviorque marina est,
quae proprium mixto de sale pondus habet.
65 si roget haec aliquis cur sint narrata Pedoni,
quidve loqui certis iuverit ista modis,
detinui dicam curas tempusque fefelli.
hunc fructum praesens attulit hora mihi.
afuimus solito, dum scribimus ista, dolore,
70in mediis nec nos sensimus esse Getis.
at tu, non dubito, cum Thesea carmine laudes,
materiae titulos quin tueare tuae,
quemque refers, imitere virum, vetat ille profecto
tranquilli comitem temporis esse fidem.
75 qui quamquam est factis ingens et conditur a te
vir tanto quanto debuit ore cani,
est tamen ex illo nobis imitabile quiddam,
inque fide Theseus quilibet esse potest.
non tibi sunt hostes ferro clavaque domandi,
80per quos vix ulli pervius Isthmos erat:
sed praestandus amor, res non operosa volenti.
quis labor est puram non temerasse fidem?
haec tibi, qui perstas 3 indeclinatus amico,
non est quod lingua dicta querente putes.

1 et teritur corr. Heinsius

2 vv.55-56 fortasse spurii

3 praestas

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (49 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: