previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Regia progenies, cui nobilitatis origo
nomen in Eumolpi pervenit usque, Coty,
fama loquax vestras si iam pervenit ad auris,
me tibi finitimi parte iacere soli,
5supplicis exaudi, iuvenum mitissime, vocem,
quamque potes, profugo (nam potes) adfer opem.
me fortuna tibide qua quod non queror, 1 hoc est
tradidit, hoc uno non inimica mihi.
excipe naufragium non duro litore nostrum,
10ne fuerit terra tutior unda tua.
regia, crede mihi, res est succurrere lapsis,
convenit et tanto, quantus es ipse, viro.
fortunam decet hoc istam: quae maxima cum sit,
esse potest animo vix tamen aequa tuo.
15 conspicitur numquam meliore potentia causa,
quam quotiens vanas non sinit esse preces,
hoc nitor iste tui generis desiderat, hoc est
a superis ortae nobilitatis opus.
hoc tibi et Eumolpus, generis clarissimus auctor, 2
20et prior Eumolpo suadet Erichthonius. [p. 362]
hoc tecum commune deo est, 3 quod uterque rogati
supplicibus vestris ferre soletis opem.
numquid 4 erit, quare solito dignemur honore
numina, si demas velle iuvare deos?
25Iuppiter oranti surdas si praebeat auris,
victima pro templo cur cadat icta Iovis?
si pacem nullam pontus mihi praestet eunti,
irrita Neptuno cur ego tura feram?
vana laborantis si fallat vota coloni,
30accipiat gravidae cur suis exta Ceres?
nec dabit intonso iugulum caper hostia Baccho,
musta sub adducto si pede nulla fluent.
Caesar ut imperii moderetur frena precamur,
tam bene quod patriae consulit ille suae.
35utilitas igitur magnos hominesque deosque
efficit, auxiliis quoque favente suis.
tu quoque fac prosis intra 5 tua castra iacenti,
o Coty, progenies digna parente tuo.
conveniens homini est hominem servare voluptas,
40et melius nulla quaeritur arte favor.
quis non Antiphaten Laestrygona devovet? aut quis
munifici mores improbat Alcinoi?
non tibi Cassandreus pater est gentisve Pheraeae, 6
quive repertorem torruit arte sua:
45sed quam Marte ferox et vinci nescius armis,
tam numquam, facta pace, cruoris amans,
adde quod ingenuas didicisse fideliter artes
emollit mores nec sinit esse feros,
nec regum quisquam magis est instructus ab illis,
50mitibus aut studiis tempora plura dedit. [p. 364]
carmina testantur, quae, si tua nomina demas,
Threicium iuvenem composuisse negem;
neve sub hoc tractu vates foret unicus Orpheus,
Bistonis ingenio terra superba tuo est.
55utque tibi est animus, cum res ita postulat, arma
sumere et hostili tingere caede manum,
atque ut es excusso iaculum torquere lacerto
collaque velocis flectere doctus equi,
tempora sic data sunt studiis ubi iusta paternis,
60 atque suis numeris 7 forte quievit opus,
ne tua marcescant per inertis otia somnos,
lucida Plena tendis in astra via.
haec quoque res aliquid tecum mihi foederis affert:
eiusdem sacri cultor uterque sumus.
65 ad vatem vates orantia brachia tendo,
terra sit exiliis ut tua fida meis.
non ego caede nocens in Ponti litora veni,
mixtave sunt nostra dira venena manu:
nec mea subiecta convicta est gemma tabella
70 mendacem linis imposuisse notam.
nec quicquam, quod lege vetor committere, feci:
est tamen his gravior noxa fatenda mihi.
neve roges, quae sit, stultam conscripsimus 8 Artem;
innocuas nobis haec vetat esse manus.
75 ecquid praeterea peccarim, quaerere noli,
ut lateat 9 sola culpa sub Arte mea.
quicquid id est, habuit moderatam vindicis iram,
qui nisi natalem nil mihi dempsit humum,
hac quoniam careo, tua nunc vicinia praestet,
80inviso possim tutus ut esse loco. [p. 366]

1 querar

2 generis . . auctor opus hoc tibi suadet erato

3 deos (deis vel dei): deo est Riese

4 namquid

5 profugus intra

6 genitorve (gentisque) caphereus (caphareus)

7 humeris corr. Heinsius

8 quae (quam) scripsimus

9 pateat corr. ς

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (21 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: