previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Ille domus vestrae primis venerator ab annis,
pulsus ad Euxini Naso sinistra freti,
mittit ab indomitis hanc, Messaline, salutem,
quam solitus praesens est tibi ferre. Getis.
5 ei mihi, si 1 lecto vultus tibi nomine non est
qui fuit, et dubitas cetera perlegere!
perlege, nec mecum pariter mea verba relega:
urbe licet vestra versibus esse meis.
non ego concepi, si Pelion Ossa tulisset,
10clara mea tangi sidera posse manu, [p. 324]
nec nos Enceladi dementia castra secuti
in rerum dominos movimus arma deos,
nec, quod Tydidae temeraria dextera fecit,
numina sunt telis ulla petita meis.
15 est mea culpa gravis, sed quae me perdere solum
ausa sit, et nullum maius adorta nefas.
nil nisi non sapiens possum timidusque vocari:
haec duo sunt animi nomina vera mei.
esse quidem fateor meritam post Caesaris iram
20difficilem precibus te quoque iure meis;
quaeque tua est pietas in totum nomen Iuli,
te laedi, cum quis laeditur inde, putas,
sed licet arma feras et vulnera saeva mineris,
non tamen efficies ut timeare mihi.
25 puppis Achaemeniden Graium Troiana recepit,
profuit et Myso Pelias hasta duci.
confugit interdum templi violator ad aram,
nec petere offensi numinis horret opem.
dixerit hoc aliquis tutum non esse. fatemur.
30sed non per placidas it mea puppis aquas,
tuta petant alii: fortuna miserrima tuta est,
nam timor eventus 2 deterioris abest,
qui rapitur spumante salo, sua brachia tendens
porrigit ad spinas duraque saxa manus, 3
35 accipitremque timens 4 pennis trepidantibus ales
audet ad humanos fessa venire sinus,
nec se vicino dubitat committere tecto,
quae fugit infestos territa cerva canes,
da, precor, accessum lacrimis, mitissime, nostris,
40nec rigidam timidis vocibus obde forem, [p. 326]
verbaque nostra favens Romana ad numina perfer,
non tibi Tarpeio culta Tonante minus,
mandatique mei legatus suscipe causam:
nulla meo quamvis nomine causa bona est.
45 iam prope depositum, certe iam frigidus aeger,
servatus per te, si modo servor, ero.
nunc tua pro lassis nitatur gratia rebus,
principis aeterni quam tibi praestat amor.
nunc tibi et eloquii nitor ille domesticus adsit,
50quo poteras trepidis utilis esse reis.
vivit enim in vobis facundi lingua parentis,
et res heredem repperit illa suum.
hanc ego, non ut me defendere temptet, adoro;
non est confessi causa tuenda rei.
55 num tamen excuses erroris origine factum,
an nihil expediat tale movere, vide.
vulneris id genus est quod, cum sanabile non sit,
non contrectari tutius esse puto.
lingua, sile! non est ultra narrabile quicquam.
60 posse velim cineres obruere ipse meos.
sic igitur, quasi me nullus deceperit error,
verba fac, ut vita, quam dedit ipse,5 fruar;
cumque serenus erit vultusque remiserit illos,
qui secum terras imperiumque movent,
65exiguam ne me praedam sinat esse Getarum,
detque solum miserae mite, precare, fugae,
tempus adest aptum precibus, valet ille videtque
quas fecit vires. Roma, valere tuas.
incolumis 6 coniunx sua pulvinaria servat;
70promovet Ausonium filius imperium; [p. 328]
praeterit ipse suos animo Germanicus annos,
nec vigor est Drusi nobilitate minor,
adde nurus 7 neptesque pias natosque nepotum
ceteraque Augustae membra valere domus;
75 adde triumphatos modo Paeonas, adde quieti
subdita montanae brachia Dalmatiae.
nec dedignata est abiectis Illyris armis
Caesareum famulo vertice ferre pedem,
ipse super currum placido spectabilis ore
80tempora Phoebea virgine nexa tulit.
quem pia vobiscum proles comitavit euntem,
digna parente suo nominibusque datis,
fratribus adsimiles, 8 quos proxima templa tenentis
divus ab excelsa Iulius aede videt.
85 his Messalinus, quibus omnia cedere debent,
primum laetitiae non negat esse locum,
quicquid ab his superest, venit in certamen amoris:
hac hominum nulli parte secundus erit.
hanc colet ante diem qua, quae 9 decreta merenti,
90venit honoratis laurea digna comis.
felices, quibus, o,10 licuit spectare triumphos
et ducis ore deos aequiperante frui!
at mihi Sauromatae pro Caesaris ore videndi
terraque pacis inops undaque vincta 11 gelu.
95 si tamen haec audis et vox mea pervenit istuc, 12
sit tua mutando gratia blanda loco. [p. 330]
hoc pater ille tuus primo mihi cultus ab aevo,
siquid habet sensus umbra diserta, petit.
hoc petit et frater, quamvis fortasse veretur
100servandi noceat ne tibi cura mei.
tota domus rogat hoc, nec tu potes ipse negare
et nos in turbae parte fuisse tuae.
ingenii certe, quo nos male sensimus usos,
Artibus exceptis, saepe probator eras.
105nec mea, si tantum peccata novissima demas,
esse potest domui vita pudenda tuae.
sic igitur vestrae vigeant penetralia gentis,
curaque sit superis Caesaribusque tui .
mite, sed iratum merito mihi, numen adora,
110 eximat 13 ut Scythici me 14 feritate loci.
difficile est, fateor, sed tendit in ardua virtus,
et talis meriti gratia maior erit.
nec tamen Aetnaeus vasto Polyphemus in antro
accipiet voces Antiphatesve tuas,
115sed placidus facilisque parens veniaeque paratus,
et qui fulmineo saepe sine igne tonat,
qui cum triste aliquid statuit, fit tristis et ipse,
cuique fere poenam sumere poena sua est.
victa tamen vitio est huius clementia nostro,
120venit et ad vires ira coacta suas.
qui quoniam patria toto sumus orbe remoti,
nec licet ante ipsos procubuisse deos,
quos colis, ad superos haec fer mandata sacerdos,
adde sed et proprias ad mea verba preces.
125 sic tamen haec tempta, si non nocitura putabis.
ignosces. timeo naufragus omne fretum. [p. 332]

1 si quid

2 eventu

3 Vv.33-34 sic ς: corrupti in A. cett.

4 accipitrem metuens

5 ipse ille

6 incolumi

7 nurum

8 adsimilis

9 quamque vel qua quam (quamquam): qua quae Owen

10 o hos

11 iuncta

12 illuc, sed cf. istae A

13 eximar

14 me om.: add. ς

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (42 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: