previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Quam legis, ex illa tibi venit epistula terra,
latus ubi aequoreis additur Hister aquis,
si tibi contingit cum dulci vita salute,
candida fortunae pars manet una meae.
5scilicet, ut semper, quid agam, carissime, quaeris;
quamvis hoc vel me scire tacente potes,
sum miser; haec brevis est nostrorum summa malorum,
quisquis et offenso Caesare vivit, erit. [p. 236]
turba Tomitanae quae sit regionis et inter
10quos habitem mores, discere cura tibi est?
mixta sit haec quamvis inter Graecosque Getasque,
a male pacatis plus trahit ora Getis.
Sarmaticae maior Geticaeque frequentia gentis
per medias in equis itque reditque vias.
15in quibus est nemo, qui non coryton et arcum
telaque vipereo lurida felle gerat,
vox fera, trux vultus, verissima Martis 1 imago,
non coma, non ulla barba resecta manu,
dextera non segnis fixo dare vulnera cultro,
20quem iunctum lateri barbarus omnis habet,
vivit in his heu nunc, lusorum 2 oblitus amorum,
hos videt, hos vates audit, amice, tuus:
atque utinam vivat non et 3 moriatur in illis,
absit ab invisis et tamen umbra locis.
25 carmina quod pleno saltari nostra theatro,
versibus et plaudi scribis, amice, meis,
nil equidem feci tu scis hoc ipsetheatris,
Musa nec in plausus ambitiosa mea est.
non tamen ingratum est, quodcumque oblivia nostri
30impedit et profugi nomen in ora refert,
quamvis interdum, quae me laesisse recordor,
carmina devoveo Pieridasque meas,
cum bene devovi, nequeo tamen esse sine illis,
vulneribusque meis tela cruenta sequor,
35quaeque modo Euboicis lacerata est fluctibus, audet
Graia Capheream currere puppis aquam. 4 [p. 238]
nec tamen, ut lauder, vigilo curamque futuri
nominis, utilius quod latuisset, ago.
detineo studiis animum falloque dolores,
40experior curis et dare verba meis.
quid potius faciam desertis solus in oris,
quamve malis aliam quaerere coner 5 opem?
sive locum specto, locus est inamabilis, et quo
esse nihil toto tristius orbe potest,
45sive homines, vix sunt homines hoc nomine digni,
quamque lupi, saevae plus feritatis habent.
non metuunt leges, sed cedit viribus aequum,
victaque pugnaci iura sub ense iacent.
pellibus et laxis arcent mala frigora bracis,
50oraque sunt longis horrida tecta comis,
in paucis remanent Graecae vestigia linguae,
haec quoque iam Getico barbara facta sono.
unus in hoc nemo est populo, 6
qui forte Latine quaelibet e medio reddere verba queat.
55ille ego Romanus vatesignoscite, Musae!—
Sarmatico cogor plurima more loqui.
en pudet et fateor, iam desuetudine longa
vix subeunt ipsi verba Latina mihi.
nec dubito quin sint et in hoc non pauca libello
60barbara . non hominis culpa, sed ista loci.
ne tamen Ausoniae perdam commercia linguae,
et fiat patrio vox mea muta sono,
ipse loquor mecum desuetaque verba retracto,
et studii repeto signa sinistra mei.
65sic animum tempusque traho, sic meque 7 reduco
a contemplatu summoveoque mali.
carminibus quaero miserarum oblivia rerum:
praemia si studio consequar ista, sat est. [p. 240]

1 mortis corr. ς

2 nullus eorum vel his nullus tenerorum: nunc lusorum Ehwald

3 et non corr. Heinsius

4 capharea ... aqua

5 coner cogar

6 nemo . . populo populo vix est

7 me sicque vel mecumque corr. ς

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (29 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: