This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Proxima1 sideribus tellus Erymanthidos Ursae
me tenet, adstricta terra perusta gelu.
Bosphoros et Tanais superant Scythiaeque paludes
50 vix satis et noti nomina pauca loci.
ulterius nihil est nisi non habitabile frigus.
heu quam vicina est ultima terra mihi!
at longe patria est, longe carissima coniunx,
quicquid et haec nobis post duo dulce fuit.
55sic tamen haec adsunt, ut quae contingere non est
corpore: sunt animo cuncta videnda meo.
ante oculos errant domus, urbsque et 2 forma locorum,
acceduntque suis singula facta locis,
coniugis ante oculos, sicut praesentis, imago est. 3
60illa meos casus ingravat, illa levat;
ingravat hoc, quod abest; levat hoc, quod praestat amorem
inpositumque sibi firma tuetur onus.
vos quoque pectoribus nostris haeretis, amici,
dicere quos cupio nomine quemque suo.
65sed timor officium cautus compescit, et ipsos
in nostro poni carmine nolle puto.
ante volebatis, gratique erat instar honoris,
versibus in nostris nomina vestra legi. [p. 120]
quod quoniam est anceps, intra mea pectora quemque
70adloquar, et nulli causa timoris ero.
nec meus indicio latitantes versus amicos protrahit. 4 occulte siquis amabat, amet.
scite tamen, quamvis longe 5 regione remotus
absim, vos animo semper adesse meo;
75et qua quisque potest, aliqua mala nostra levate,
fidam proiecto neve negate manum.
prospera sic maneat vobis fortuna, nec umquam
contacti simili sorte rogetis idem.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.