previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Dure vir, inposito tenerae custode puellae
     Nil agis; ingenio est quaeque tuenda suo.
Siqua metu dempto casta est, ea denique casta est;
     Quae, quia non liceat, non facit, illa facit!
5Ut iam servaris bene corpus, adultera mens est;
     Nec custodiri, ne velit, ulla potest.
Nec corpus servare potes, licet omnia claudas;
     Omnibus exclusis intus adulter erit.
Cui peccare licet, peccat minus; ipsa potestas
10      Semina nequitiae languidiora facit.
Desine, crede mihi, vitia inritare vetando;
     Obsequio vinces aptius illa tuo.
Vidi ego nuper equum contra sua vincla tenacem
     Ore reluctanti fulminis ire modo;
15Constitit ut primum concessas sensit habenas
     Frenaque in effusa laxa iacere iuba!
Nitimur in vetitum semper cupimusque negata;
     Sic interdictis imminet aeger aquis.
Centum fronte oculos, centum cervice gerebat
20      Arguset hos unus saepe fefellit Amor;
In thalamum Danae ferro saxoque perennem
     Quae fuerat virgo tradita, mater erat;
Penelope mansit, quamvis custode carebat,
     Inter tot iuvenes intemerata procos.
25Quidquid servatur cupimus magis, ipsaque furem
     Cura vocat; pauci, quod sinit alter, amant.
Nec facie placet illa sua, sed amore mariti;
     Nescio quid, quod te ceperit, esse putant.
Non proba fit, quam vir servat, sed adultera cara;
30      Ipse timor pretium corpore maius habet.
Indignere licet, iuvat inconcessa voluptas;
     Sola placet, 'timeo!' dicere siqua potest.
Nec tamen ingenuam ius est servare puellam
     Hic metus externae corpora gentis agat!
35Scilicet ut possit custos 'ego' dicere 'feci,'
     In laudem servi casta sit illa tui?
Rusticus est nimium, quem laedit adultera coniunx,
     Et notos mores non satis urbis habet
In qua Martigenae non sunt sine crimine nati
40      Romulus Iliades Iliadesque Remus.
Quo tibi formosam, si non nisi casta placebat?
     Non possunt ullis ista coire modis.
Si sapis, indulge dominae vultusque severos
     Exue, nec rigidi iura tuere viri,
45Et cole quos dederitmultos dabituxor amicos.
     Gratia sic minimo magna labore venit;
Sic poteris iuvenum convivia semper inire
     Et, quae non dederis, multa videre domi.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Christopher Marlowe)
load focus English (various, 1855)
hide References (1 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • John Conington, Commentary on Vergil's Aeneid, Volume 1, 4.98
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: