previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Esse deos, i, credefidem iurata fefellit,
     Et facies illi, quae fuit ante, manet!
Quam longos habuit nondum periura capillos,
     Tam longos, postquam numina laesit, habet.
5Candida candorem roseo suffusa rubore
     Ante fuitniveo lucet in ore rubor.
Pes erat exiguuspedis est artissima forma.
     Longa decensque fuitlonga decensque manet.
Argutos habuitradiant ut sidus ocelli,
10      Per quos mentita est perfida saepe mihi.
Scilicet aeterni falsum iurare puellis
     Di quoque concedunt, formaque numen habet.
Perque suos illam nuper iurasse recordor
     Perque meos oculos: en doluere mei!
15Dicite, di, si vos inpune fefellerat illa,
     Alterius meriti cur ego damna tuli?
An non invidiae vobis Cepheia virgo est,
     Pro male formosa iussa parente mori?
Non satis est, quod vos habui sine pondere testis,
20      Et mecum lusos ridet inulta deos?
Ut sua per nostram redimat periuria poenam,
     Victima deceptus decipientis ero?
Aut sine re nomen deus est frustraque timetur
     Et stulta populos credulitate movet;
25Aut, siquis deus est, teneras amat ille puellas
     Et nimium solas omnia posse iubet.
Nobis fatifero Mavors accingitur ense;
     Nos petit invicta Palladis hasta manu.
Nobis flexibiles curvantur Apollinis arcus;
30      In nos alta Iovis dextera fulmen habet.
Formosas superi metuunt offendere laesi
     Atque ultro, quae se non timuere, timent.
Et quisquam pia tura focis inponere curat?
     Certe plus animi debet inesse viris!
35Iuppiter igne suo lucos iaculatur et arces
     Missaque periuras tela ferire vetat.
Tot meruere petiSemele miserabilis arsit!
     Officio est illi poena reperta suo;
At si venturo se subduxisset amanti,
40      Non pater in Baccho matris haberet opus.
Quid queror et toto facio convicia caelo?
     Di quoque habent oculos, di quoque pectus habent!
Si deus ipse forem, numen sine fraude liceret
     Femina mendaci falleret ore meum;
45Ipse ego iurarem verum iurare puellas
     Et non de tetricis dicerer esse deus.
Tu tamen illorum moderatius utere dono
     Aut oculis certe parce, puella, meis!

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (various, 1855)
load focus English (Christopher Marlowe)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: