Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
A. Gabinius legatus rebus adversus Lucanos prospere gestis et plurimis oppidis expugnatis in obsidione hostium castrorum cecidit. Sulpicius legatus Marrucinos cecidit, totamque eam regionem recepit. Cn. Pompeius pro cos. Vestinos et Paelignos in deditionem accepit. Marsi quoque a L. Cinna et Caecilio Pio legatis aliquot proeliis fracti petere pacem coeperunt. Asculum a Cn. Pompeio captum est. caesis et a Mamerco Aemilio legato Italicis Silo Poppaedius dux Marsorum, auctor eius rei, in proelio cecidit. Ariobarzanes Cappadociae, Nicomedes Bithyniae regno a Mithridate Ponti rege pulsi sunt. praeterea incursiones Thracum in Macedoniam populationesque continet.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.