Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
M. Antonius praetor in Ciliciam maritimos praedons, id est priatas, persecutus est. C. Marius consul summa vi oppugnata a Teutonis et Ambronibus castra defendit. duobus deinde proeliis circa Aquas Sextias eosdem hostes delevit, in quibus caesa traduntur hostium ducenta milia, capta nonaginta. Marius absens quinto consul creatus est. triumphum oblatum, donec et Cimbros vinceret, distulit. Cimbri cum repulso ab Alpibus fugatoque Q. Catulo procos., qui fauces Alpium obsidebat † flumen Atesim castellum editum insederat relinqueret, † quae tamen virtute sua explicata fugientem procos. exercitumque consecuta est, in Italiam traiecissent, † iunctisque eiusdem Catuli et C. Marii exercitibus proelio victi sunt, in quo caesa traduntur hostium centum quadraginta milia, capta sexaginta. [p. 226] Marius totius civitatis consensu exceptus pro duobus triumphis, qui offerebantur, uno contentus fuit. primores civitatis, qui ei aliquamdiu ut novo homini ad tantos honores evecto inviderant, conservatam ab eo rem publicam fatebantur. Publicius Malleolus matre occisa primus in culleo insutus in mare praecipitatus est. ancilia cum strepitu mota esse, antequam Cimbricum bellum consummaretur, refertur. bella praeterea inter Syriae reges gesta continet.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.