Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
M. Aurelius Scaurus, legatus consulis, a Cimbris fuso exercitu captus est; et cum in consilium ab his advocatus deterreret eos, ne Alpes transirent Italiam petituri, eo quod diceret Romanos vinci non posse, a Boiorige feroci iuvene occisus est. ab iisdem hostibus Cn. Manlius consul et Q. Servilius Caepio pro cos. victi proelio castris quoque binis exuti sunt, militum milia octoginta occisa, calonum et lixarum quadraginta secundum Antiatem apud Arausionem. Caepionis, cuius temeritate clades accepta erat, damnati bona publicata sunt, primi post regem Tarquinium, imperiumque ei abrogatum. in triumpho C. Marii ductus ante currum eius Iugurtha cum duobus filiis et in carcere necatus est. Marius triumphali veste in senatum venit, quod nemo ante cum fecerat; eique propter metum Cimbrici belli continuatus per complures annos est consulatus secundo et tertio absens consul creatus quartum consulatum dissimulanter captans consecutus est. Cn. Domitius pontifex maximus populi suffragio creatus est. Cimbri vastatis omnibus, quae inter Rhodanum et Pyrenaeum sunt, per saltum in Hispaniam transgressi ibique multa loca populati a Celtiberis fugati sunt, reversique in Galliam in Veliocassis se Teutonis coniunxerunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.