Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
P. Cornelio Nasica, cui cognomen Serapion fuit ab inridente Curiatio tribuno plebis impositum, et Dec. Iunio Bruto consulibus dilectum habentibus in conspectu tironum res saluberrimi exempli facta est. nam C. Matienius accusatus est apud tribunos plebis, quod exercitum ex Hispania deseruisset, damnatusque sub furca diu virgis caesus est et sestertio nummo veniit. tribuni plebis quia non impetrarent, ut sibi denos, quos vellent, milites eximere liceret, consules in carcerem duci iusserunt. Iunius Brutus consul in Hispania iis, qui sub Viriatho militaverant, agros et oppidum dedit, quod vocatum est Valentia. M. Popilius a Numantinis, cum quibus pacem factam irritam fieri senatus censuerat, cum exercitu fusus fugatusque est. C. Hostilio Mancino consule sacrificante pulli ex cavea evolaverunt; conscendenti deinde navem, ut in Hispaniam proficisceretur, accidit vox “mane, Mancine”: quae auspicia tristia fuisse eventu probatum est. et victus enim a Numantinis et castris exutus, cum spes nulla servandi exercitus esset, pacem cum his fecit ignominiosam, quam ratam esse senatus vetuit. XXXX Romanorum ab quattuor milibus Numantinorum victa erant. Decimus Iunius Lusitaniam expugnationibus urbium usque ad Oceanum perdomuit; et cum flumen Oblivionem transire nollent, raptum signifero signum ipse transtulit et sic, ut transgrederentur, persuasit. Alexandri filius, rex Syriae, decem annos admodum habens, a Diodoto, qui Tryphon cognominabatur, tutore suo, per fraudem occisus est corruptis medicis, qui illum calculi dolore consumi ad populum mentiti, dum secant, occiderunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.