Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Carthago, in circuitum XXIII passuum patens. magno labore obsessa et per partes capta est; primum a Mancino legato, deinde a Scipione consule, cui extra sortem Africa provincia data erat. Carthaginienses portu novo, quia vetus obstructus a Scipione erat, facto et contracta clam exiguo tempore ampla classe infeliciter navali proelio pugnaverunt. Hasdrubalis quoque, ducis eorum, castra ad Nepherim oppidum loco difficili sita cum exercitu deleta sunt a Scipione, qui tandem expugnavit septingentesimo anno quam erat condita, spoliorum maior pars Siculis, quibus ablata erant, reddita. ultimo urbis excidio, cum se Hasdrubal Scipioni dedisset, uxor eius, quae paucis ante diebus de marito impetrare non potuerat, ut ad victorem transfugerent, in medium se flagrantis urbis incendium cum duobus liberis ex arce praecipitavit. Scipio exemplo patris sui Aemilii Pauli, qui Macedoniam vicerat, ludos fecit transfugasque [p. 219] ac fugitivos bestiis obiecit. belli Achaici semina referuntur haec, quod legati Romani ab Achaeis pulsati sint Corinthi, missi, ut eas civitates, quae sub dicione Philippi fuerant, ab Achaico concilio secernerent.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.