Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
C. Trebonius in Asia fraude P. Dolabellae occisus est. ob id facinus Dolabella hostis a senatu iudicatus est. cum Pansa consul male adversus Antonium pugnasset, A. Hirtius consul cum exercitu superventiens fusis M. Antonii copiis fortunam utriusque partis aequavit. victus deinde ab Hirtio et Caesare Antonius in Galliam confugit et M. Lepidum cum legionibus, quae sub eo erant, sibi iunxit; hostisque a senatu cum omnibus, qui intra praesidia eius essent, iudicatus est. A. Hirtius, qui post victoriam in ipsis hostium castris ceciderat, et C. Pansa
[p. 241]
ex vulnere, quod in adverso proelio exceperat, defunctus, in campo Martio sepulti sunt. adversus C. Caesarem, qui solus ex tribus ducibus supererat, parum gratus senatus fuit, qui Dec. Bruto obsidione Mutinensi a Caesare liberato triumphi honore decreto Caesaris militumque eius mentionem non satis gratam habuit. ob quae C. Caesar reconciliata per M. Lepidum cum M. Antonio gratia Romam cum exercitu venit et perculsis adventu eius his, qui in eum iniqui erant, cum XVIIII annos haberet, consul creatus est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.