previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

45. P. Sulpicio Saverrione1 P. Sempronio Sopho2 consulibus Samnites, seu finem seu dilationem belli quaerentes, legatos de pace Romam misere. [2] quibus suppliciter agentibus responsum est, nisi saepe bellum parantes pacem petissent Samnites, oratione ultro citro habita de pace transigi potuisse; nunc, quando verba vana ad id locorum fuerint, rebus standum esse. [3] P. Sempronium consulem cum exercitu brevi in Samnio fore; eum, ad bellum pacemne inclinent animi, falli non posse; comperta omnia senatui relaturum; decedentem ex Samnio consulem legati sequerentur. [4] eo anno cum pacatum Samnium exercitus Romanus benigne praebito commeatu peragrasset, foedus antiquum Samnitibus redditum. [5] ad Aequos inde, veteres hostes, ceterum per multos annos sub specie infidae pacis quietos, versa arma Romana, quod incolumi Hernico nomine [6?] missitaverant simul cum iis Samniti auxilia et post Hernicos subactos universa prope gens sine dissimulatione consilii publici ad hostes desciverat; et postquam [p. 346] icto Romae cum Samnitibus foedere fetiales venerant3 res repetitum, [7?] temptationem aiebant esse ut terrore incusso belli Romanos se fieri paterentur; quod quanto opere optandum foret Hernicos docuisse, cum quibus licuerit suas leges Romanae civitati praeoptaverint: [8] quibus legendi quid mallent copia non fuerit pro poena necessariam civitatem fore. ob haec volgo in conciliis iactata populus Romanus bellum fieri Aequis iussit; [9] consulesque ambo ad novum profecti bellum quattuor milia a castris hostium consederunt. [10] Aequorum exercitus, ut qui suo nomine permultos annos imbelles egissent, tumultuario similis, sine ducibus certis, sine imperio, trepidare. [11] alii exeundum in aciem, alii castra tuenda censent; movet plerosque vastatio futura agrorum ac deinceps cum levibus praesidiis urbium relictarum excidia. [12] itaque postquam inter multas sententias una, quae omissa cura communium ad respectum suarum quemque rerum vertit, [13] est4 audita, ut prima vigilia diversi e castris ad deportanda omnia tuendasque moenibus urbes5 abirent, cuncti eam sententiam ingenti adsensu accepere. [14] palatis hostibus per agros prima luce Romani signis prolatis in acie consistunt, et ubi [p. 348] nemo obvius ibat, pleno gradu ad castra hostium6 tendunt. [15] ceterum postquam ibi neque stationes pro portis nec quemquam in vallo nec fremitum consuetum castrorum animadverterunt, insolito silentio moti metu insidiarum subsistunt. [16] transgressi deinde vallum cum deserta omnia invenissent, pergunt hostem vestigiis sequi. sed vestigia in omnes aeque ferentia partes, ut in dilapsis passim, primo errorem faciebant; [17] post per exploratores compertis hostium consiliis ad singulas urbes circumferendo bello unum et triginta oppida intra dies quinquaginta, omnia oppugnando, ceperunt, quorum pleraque diruta atque incensa, nomenque Aequorum prope ad internecionem deletum. [18] de Aequis triumphatum; exemploque eorum clades fuit, ut Marrucini Marsi Paeligni Frentani7 mitterent Romam oratores pacis petendae amicitiaeque. his populis foedus petentibus datum.

1 Saverrione Sigonius (X. ix. 14, C.I.L. 12, p. 45): auerrione (auerione A) ω.

2 A.U.C. 450

3 A.U.C. 450

4 vertit, est Madvig: uertisset (-ent P): auertisset O.

5 tuendasque moenibus urbes Madvig ς: tuendasque moenibus in urbes: tuendasque in omnibus urbes O: tuendosque moenibus se in urbes H. J. Mueller.

6 A.U.C. 450

7 Frentani Sigonius (chap. xvi. § 1 and Conway, Ital. dial. p. 212): feretani. MA2: feretrani ω.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Latin (Charles Flamstead Walters, Robert Seymour Conway, 1919)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
hide References (48 total)
  • Commentary references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.47
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.13
  • Cross-references to this page (19):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Marrucini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Marsi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Peligni
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P. Sempronius Sophus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P. Sulpicius Saverrio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Samnites
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aequi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Annales
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bellum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Civitas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dedicatio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Fecialium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Foederis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Frentani
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), JUS CIVI´LE FLAVIA´NUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), AEQUI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), MARRUCI´NI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), MARSI
    • Smith's Bio, Sophus, P. Sempro'nius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (18):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: