Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
38. dum haec in Etruria geruntur, consul
alter C. Marcius Rutulus1 Allifas de Samnitibus vi
[p. 310]
cepit. multa alia castella vicique aut deleta2 hostiliter aut integra in potestatem venere.
[2]
per idem tempus et classis Romana a P. Cornelio,
quem senatus maritimae orae praefecerat, in Campaniam acta cum adpulsa Pompeios esset, socii inde
navales ad depopulandum agrum Nucerinum profecti, proximis raptim vastatis unde reditus tutus ad
naves esset, dulcedine, ut fit, praedae longius progressi excivere hostes.
[3]
palatis per agros nemo
obvius fuit, cum occidione occidi possent; redeuntes
agmine incauto haud procul navibus adsecuti agrestes
exuerunt praeda, partem etiam occiderunt; quae
superfuit caedi trepida multitudo ad naves compulsa est.
[4]
profectio Q. Fabi trans Ciminiam silvam quantum
Romae terrorem fecerat, tam laetam famam in
Samnium ad hostes tulerat interclusum Romanum
exercitum obsideri, cladisque imaginem Furculas
Caudinas memorabant:
[5]
eadem temeritate avidam
ulteriorum semper gentem in saltus invios deductam,
saeptam non hostium magis armis quam locorum
iniquitatibus esse.
[6]
iam gaudium invidia quadam
miscebatur, quod belli Romani decus ab Samnitibus
[p. 312]
fortuna ad Etruscos avertisset. itaque armis3 virisque ad opprimendum4 C. Marcium consulem concurrunt, protinus inde Etruriam per Marsos ac Sabinos petituri, si Marcius dimicandi potestatem non faciat. obvius iis consul fuit.
[8]
dimicatum proelio utrimque
atroci atque incerto eventu est, et cum anceps caedes
fuisset, adversae tamen rei fama in Romanos vertit
ob amissos quosdam equestris ordinis tribunosque
militum atque unum legatum, et quod insigne
maxime fuit, consulis ipsius volnus.
[9]
ob haec etiam aucta fama, ut solet, ingens terror
patres invasit dictatoremque dici placebat; nec quin
Cursor Papirius diceretur in quo tum summa rei
bellicae ponebatur, dubium cuiquam erat. sed nec
[10?]
in Samnium nuntium perferri omnibus infestis tuto
posse nec vivere Marcium consulem satis fidebant.
alter consul Fabius infestus privatim Papirio erat;
quae ne ira obstaret bono publico,
[11?]
legatos ex consularium numero mittendos ad eum senatus censuit,
qui sua quoque eum,
[12?]
non publica solum auctoritate
moverent ut memoriam simultatium patriae remitteret.
[13?]
profecti legati ad Fabium cum senatus consultum tradidissent adiecissentque orationem convenientem mandatis, consul demissis in terram oculis
tacitus ab incertis quidnam acturus esset legatis
[p. 314]
recessit; nocte deinde silentio, ut mos est, L.5 Papirium dictatorem dixit. cui cum ob animum egregie
victum legati gratias agerent, obstinatum silentium
obtinuit ac sine responso ac mentione facti sui legatos
dimisit, ut appareret insignem dolorem ingenti comprimi animo.
[15]
Papirius C. Iunium Bubulcum magistrum equitum
dixit; atque ei legem curiatam de imperio ferenti
triste omen diem diffidit, quod Faucia curia fuit
principium, duabus insignis cladibus, captae urbis
et Caudinae pacis, quod utroque anno eiusdem curiae
fuerat principium.
[16]
Macer Licinius tertia etiam clade,
quae ad Cremeram accepta est, abominandam eam
curiam facit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.