Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
21. C. Iunius Bubulcus et Q. Aemilius Barbula1 [p. 244]
consules exitu anni non consulibus ab se creatis, Sp.2 Nautio et M. Popilio, ceterum dictatori L. Aemilio legiones tradiderant.
[2]
is cum L. Fulvio magistro
equitum Saticulam3 oppugnare adortus rebellandi causam Samnitibus dedit.
[3]
duplex inde terror inlatus
Romanis: hinc Samnis magno exercitu coacto ad eximendos obsidione socios haud procul castris Romanorum castra posuit; hinc Saticulani magno cum
tumultu patefactis repente portis in stationes hostium
incurrerunt.
[4]
inde pars utraque, spe alieni magis
auxilii quam viribus freta suis, iusto mox proelio inito
Romanos urgent, et quamquam anceps dimicatio
erat, tamen utrimque tutam aciem dictator habuit,
quia et locum haud facilem ad circumveniendum
cepit et diversa statuit signa.
[5]
infestior tamen in
erumpentes incessit nec magno certamine intra
moenia compulit, tum totam aciem in Samnites
obvertit.
[6]
ibi plus certaminis fuit; victoria sicut
sera ita nec dubia nec varia fuit. fusi in castra
Samnites exstinctis nocte ignibus tacito agmine
abeunt et spe abiecta Saticulae tuendae Plisticam4 ipsi, socios Romanorum, ut parem dolorem hosti redderent, circumsidunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.