previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

14. per id tempus parantibus utrisque se ad [p. 212] proelium legati Tarentini interveniunt denuntiantes1 Samnitibus Romanisque ut bellum omitterent: per utros stetisset quo minus discederetur ab armis, adversus eos se pro alteris pugnaturos. [2] ea legatione Papirius audita perinde ac motus dictis eorum cum collega se communicaturum respondit; accitoque eo, cum tempus omne in apparatu pugnae consumpsisset, conlocutus de re haud dubia signum pugnae proposuit. [3] agentibus divina humanaque quae adsolent cum acie dimicandum est consulibus Tarentini legati occursare responsum exspectantes; quibus Papirius ait: [3] “auspicia secunda esse, Tarentini, pullarius nuntiat; litatum praeterea est egregie; auctoribus dis, ut videtis, ad rem gerendam proficiscimur.” [5] signa inde ferre2 iussit et copias eduxit, vanissimam increpans gentem quae, suarum impotens rerum prae domesticis seditionibus discordiisque, aliis modum pacis ac belli facere aequum censeret.

[6] Samnites ex parte altera, cum omnem curam belli remisissent, quia aut pacem vere cupiebant aut expediebat simulare, ut Tarentinos sibi conciliarent, cum instructos repente ad pugnam Romanos conspexissent, [7?] vociferari se in auctoritate Tarentinorum manere nec descendere in aciem nec extra vallum arma ferre; deceptos potius quodcumque casus ferat [p. 214] passuros quam ut sprevisse pacis auctores Tarentinos3 videantur. [8] accipere se omen consules aiunt et eam precari mentem hostibus ut ne vallum quidem defendant. [9] ipsi inter se partitis copiis succedunt hostium munimentis et simul undique adorti, cum pars fossas explerent, pars vellerent vallum atque in fossas proruerent nec virtus modo insita sed ira etiam exulceratos ignominia stimularet animos, castra invasere; [10] et pro se quisque, non haec Furculas nec Caudium nec saltus invios esse, ubi errorem fraus superbe vicisset, sed Romanam virtutem, quam nec vallum nec fossae arcerent memorantes, [11?] caedunt pariter resistentes fusosque, inermes atque armatos, servos liberos, puberes impubes, homines iumentaque; nec ullum superfuisset animal, [12] ni consules receptui signum dedissent avidosque caedis milites e castris hostium imperio ac minis4 expulissent. [13] itaque apud infensos ob interpellatam dulcedinem irae confestim oratio habita est, ut doceretur miles minime cuiquam militum consules odio in hostes cessisse aut cessuros; [14] quin duces sicut belli ita insatiabilis supplicii futuros fuisse, ni respectus equitum sescentorum qui Luceriae obsides tenerentur praepedisset5 animos, [15] ne desperata venia hostes caecos in [p. 216] supplicia eorum ageret, perdere prius quam perire6 optantes. [16] laudare ea milites laetarique obviam itum irae suae esse ac fateri omnia patienda potius quam proderetur salus tot principum Romanae iuventutis.

1 A.U.C. 434

2 ferre ω: ferri ς Gronovius.

3 A.U.C. 434

4 ac minis D3ς: agminis ω.

5 praepedisset (pre-) ς: praepedissent ω.

6 A.U.C. 434

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Latin (Charles Flamstead Walters, Robert Seymour Conway, 1919)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
hide References (36 total)
  • Commentary references to this page (10):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.61
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.36
  • Cross-references to this page (7):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Papirius Cursor
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pullarius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Q. Publilius Philo
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Samnites
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tarentini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cauaium
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TRIBU´NUS
  • Cross-references in general dictionaries to this page (19):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: