Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
3.
querentes magis quam consultantes nox oppressit, cum pro ingenio quisque fremerent, alius: 'per
obices viarum, per adversa montium, per silvas, qua
ferri arma poterunt,
[2]
eamus, modo ad hostem pervenire liceat, quem per annos iam prope triginta vincimus;
[3]
omnia aequa et plana erunt Romano in perfidum Samnitem pugnanti'; alius: 'quo aut qua eamus?
num montes moliri sede sua paramus? dum haec inminebunt iuga, qua tu ad hostem venias? armati
inermes, fortes ignavi, pariter omnes capti atque victi
sumus;
[4]
ne ferrum quidem ad bene moriendum oblaturus est hostis; sedens bellum conficiet'. his in vicem
sermonibus qua cibi, qua quietis inmemor nox traducta est.
ne Samnitibus quidem consilium in tam laetis
suppetebat rebus; itaque universi Herennium Pontium,
patrem imperatoris, per litteras consulendum censent.
[5]
iam is gravis annis non militaribus solum sed civilibus
[p. 504]
quoque abscesserat muneribus; in corpore tamen adfecto vigebat vis animi consiliique.
[6]
is ubi accepit ad
furculas Caudinas inter duos saltus clausos esse exercitus Romanos, consultus ab nuntio filii censuit omnes
inde quam primum inviolatos dimittendos.
[7]
quae ubi spreta sententia est iterumque eodem
remeante nuntio consulebatur, censuit ad unum omnes
interficiendos.
[8]
quae ubi tam discordia inter se velut ex ancipiti
oraculo responsa data sunt, quamquam filius ipse in
primis iam animum quoque patris consenuisse in adfecto corpore rebatur, tamen consensu omnium victus
est, ut ipsum in consilium acciret.
[9]
nec gravatus senex
plaustro in castra dicitur advectus vocatusque in consilium ita ferme locutus esse, ut nihil sententiae suae
mutaret, causas tantum adiceret:
[10]
priore se consilio,
quod optimum duceret, cum potentissimo populo per
ingens beneficium perpetuam firmare pacem amicitiamque; altero consilio in multas aetates, quibus
amissis duobus exercitibus haud facile receptura vires
Romana res esset, bellum differre; tertium nullum consilium esse.
[11]
cum filius aliique principes percunctando exsequerentur, 'quid, si media via consilii caperetur, ut et
dimitterentur incolumes et leges iis iure belli victis
inponerentur',
[12]
'ista quidem sententia' inquit 'ea est,
quae neque amicos parat nec inimicos tollit. servate
modo quos ignominia inritaveritis: ea est Romana
gens, quae victa quiescere nesciat.
[13]
vivet semper in
pectoribus illorum quidquid istuc praesens necessitas
inusserit, nec eos ante multiplices poenas expetitas a
vobis quiescere sinet'.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.