Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
36.
silva erat Ciminia magis tum invia atque
horrenda, quam nuper fuere Germanici saltus, nulli ad
eam diem ne mercatorum quidem adita. eam intrare
haud fere quisquam praeter ducem ipsum audebat;
aliis omnibus cladis Caudinae nondum memoria aboleverat.
[2]
tum ex iis, qui aderant, consulis frater—eum
Fabium Caesonem alii, C. Claudium quidam, matre
eadem qua consulem genitum, tradunt—speculatum
se iturum professus brevique omnia certa adlaturum.
Caere educatus apud hospites,
[3]
Etruscis inde litteris
[p. 546]
eruditus erat linguamque Etruscam probe noverat.
habeo auctores vulgo tum Romanos pueros, sicut nunc
Graecis, ita Etruscis litteris erudiri solitos;
[4]
sed propius est vero praecipuum aliquid fuisse in eo, qui se
tam audaci simulatione hostibus inmiscuerit. servus ei
dicitur comes unus fuisse, nutritus una eoque haud
ignarus linguae eiusdem;
[5]
nec quicquam aliud proficiscentes quam summatim regionis, quae intranda erat,
naturam ac nomina principum in populis accepere, ne
qua inter conloquia insigni nota haesitantes deprendi
possent.
[6]
iere pastorali habitu, agrestibus telis, falcibus
gaesisque binis, armati. sed neque commercium linguae nec vestis armorumve habitus sic eos texit, quam
quod abhorrebat ab fide quemquam externum Ciminios saltus intraturum.
[7]
usque ad Camertes Umbros
penetrasse dicuntur. ibi, qui essent, fateri Romanum
ausum introductumque in senatum consulis verbis
egisse de societate amicitiaque atque inde comi hospitio acceptum nuntiare Romanis iussum,
[8]
commeatum
exercitui dierum triginta praesto fore, si ea loca intrasset, iuventutemque Camertium Umbrorum in armis
paratam imperio futuram.
[9]
haec cum relata consuli essent, inpedimentis prima
vigilia praemissis, legionibus post inpedimenta ire
iussis ipse substitit cum equitatu et luce orta postero
die obequitavit stationibus hostium,
[10]
quae extra saltum dispositae erant; et cum satis diu tenuisset hostem, in castra sese recepit portaque altera egressus
ante noctem agmen adsequitur.
[11]
postero die luce prima
iuga Ciminii montis tenebat. inde contemplatus opulenta Etruriae arva milites emittit.
[12]
ingenti iam abacta
praeda tumultuariae agrestium Etruscorum cohortes
repente a principibus regionis eius concitatae Romanis
occurrunt adeo inconpositae, ut vindices praedarum
prope ipsi praedae fuerint.
[13]
caesis fugatisque iis, late
depopulato agro victor Romanus opulentusque rerum
omnium copia in castra rediit.
[p. 547]
[14]
eo forte quinque legati cum duobus tribunis plebis venerant denuntiatum Fabio senatus verbis, ne saltum Ciminium transiret. laetati serius se, quam ut
inpedire bellum possent, venisse, nuntii victoriae Romam revertuntur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.