Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
34.
haec sine ullius adsensu cavillante Appio
'en' inquit, 'Quirites, illius Appi progenies, qui decemvir in annum creatus altero anno se ipse creavit,
[2]
tertio
nec ab se nec ab ullo creatus privatus fasces et imperium
obtinuit nec ante continuando abstitit magistratu, quam
obruerent eum male parta, male gesta, male retenta
imperia.
[3]
haec est eadem familia, Quirites, cuius vi
atque iniuriis conpulsi extorres patria Sacrum montem
cepistis;
[4]
haec, adversus quam tribunicium auxilium
vobis comparastis; haec, propter quam duo exercitus
Aventinum insedistis; haec, quae faenebres leges, haec,
quae agrarias semper inpugnavit.
[5]
haec conubia patrum
et plebis interrupit; haec plebi ad curules magistratus
iter obsaepsit. hoc est nomen multo quam Tarquiniorum infestius vestrae libertati.
[6]
itane tandem, Appi
Claudi? cum centesimus iam annus sit ab Mam.
Aemilio dictatore, tot censores fuerint, nobilissimi fortissimique viri, nemo eorum duodecim tabulas legit?
nemo id ius esse, quod postremo populus iussisset,
sciit?
[7]
immo vero omnes scierunt et ideo Aemiliae potius
[p. 543]
legi paruerunt quam illi antiquae, qua primum
censores creati erant, quia hanc postremam iusserat
populus et quia, ubi duae contrariae leges sunt, semper antiquae obrogat nova.
[8]
an hoc dicis, Appi, non
teneri Aemilia lege populum? an populum teneri, te
unum exlegem esse?
[9]
tenuit Aemilia lex violentos illos
censores C. Furium et M. Geganium, qui, quid iste
magistratus in re publica mali facere posset, indicarunt,
cum ira finitae potestatis Mam. Aemilium, principem
aetatis suae belli domique, aerarium fecerunt;
[10]
tenuit
deinceps omnes censores intra centum annorum spatium;
[11]
tenet C. Plautium, collegam tuum, iisdem auspiciis, eodem iure creatum. an hunc non, ut qui optimo
iure censor creatus esset, populus creavit? tu unus
eximius es, in quo hoc praecipuum ac singulare valeat?
[12]
quem tu regem sacrificiorum crees? amplexus
regni nomen, ut qui optimo iure rex Romae creatus
sit, creatum se dicet. quem semestri dictatura, quem
interregno quinque dierum contentum fore putes?
quem clavi figendi aut ludorum causa dictatorem
audacter crees?
[13]
quam isti stolidos ac socordes videri
creditis eos, qui intra vicesimum diem ingentibus rebus gestis dictatura se abdicaverunt aut qui vitio
creati abierunt magistratu?
[14]
quid ego antiqua repetam?
nuper intra decem annos C. Maenius dictator, quia,
cum quaestiones severius, quam quibusdam potentibus
tutum erat, exerceret, contagio eius, quod quaerebat
ipse, criminis obiectata ab inimicis est, ut privatus
obviam iret crimini, dictatura se abdicavit.
[15]
nolo ego
istam in te modestiam; ne degeneraveris a familia
imperiosissima et superbissima; non die, non hora citius, quam necesse est, magistratu abieris, modo ne
excedas finitum tempus.
[16]
satis est aut diem aut mensem censurae adicere? triennium, inquit, et sex menses ultra, quam licet Aemilia lege, censuram geram
et solus geram.
[17]
hoc quidem iam regno simile est. an
collegam subrogabis, quem ne in demortui quidem
[p. 544]
locum subrogari fas est?
[18]
paenitet enim, quod antiquissimum sollemne et solum ab ipso, cui fit, institutum deo ab nobilissimis antistitibus eius sacri ad servorum ministerium religiosus censor deduxisti,
[19]
gens
antiquior originibus urbis huius, hospitio deorum inmortalium sancta, propter te ac tuam censuram intra
annum ab stirpe extincta est, nisi universam rem publicam eo nefario obstrinxeris, quod ominari etiam
reformidat animus.
[20]
urbs eo lustro capta est, quo demortuo collega C. Iulio censore L. Papirius Cursor,
ne abiret magistratu, M. Cornelium Maluginensem
collegam subrogavit.
[21]
et quando modestior illius cupiditas fuit quam tua, Appi? nec solus nec ultra finitum lege tempus L. Papirius censuram gessit; tamen
neminem invenit, qui se postea auctorem sequeretur;
omnes deinceps censores post mortem collegae se magistratu abdicarunt.
[22]
te nec quod dies exiit censurae,
nec quod collega magistratu abiit, nec lex nec pudor
coercet: virtutem in superbia, in audacia, in contemptu
deorum hominumque ponis.
[23]
ego te, Appi Claudi, pro
istius magistratus maiestate ac verecundia, quem gessisti, non modo manu violatum, sed ne verbo quidem
inclementiori a me appellatum vellem;
[24]
sed et haec,
quae adhuc egi, pervicacia tua et superbia coegit me
loqui, et, nisi Aemiliae legi parueris, in vincula duci
iubebo nec,
[25]
cum ita conparatum a maioribus sit, ut
comitiis censoriis, nisi duo confecerint legitima suffragia, non renuntiato altero comitia differantur, ego te,
qui solus censor creari non possis, solum censuram
gerere patiar'.
[26]
haec taliaque cum dixisset, prendi censorem et in
vincula duci iussit. adprobantibus sex tribunis actionem collegae tres appellanti Appio auxilio fuerunt; summaque invidia omnium ordinum solus censuram gessit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.