Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
22.
anno circumacto bellum deinceps ab dictatore Q. Fabio gestum est; consules novi, sicut
[p. 528]
superiores, Romae manserunt; Fabius ad accipiendum ah
Aemilio exercitum ad Saticulam cum supplemento
venit.
[2]
neque enim Samnites ad Plisticam manserant,
sed, accitis ab domo novis militibus multitudine freti,
castra eodem, quo antea, loco posuerant lacessentesque
proelio Romanos avertere ab obsidione conabantur.
[3]
eo
intentius dictator in moenia hostium versus id bellum
tantum ducere, quo urbem oppugnabat; securior ab
Samnitibus agere, stationibus modo oppositis, ne qua
in castra vis fieret.
[4]
eo ferocius adequitare Samnites
vallo neque otium pati. et cum iam prope in portis
castrorum esset hostis, nihil consulto dictatore magister
equitum Q. Aulius Cerretanus magno tumultu cum
omnibus turmis equitum evectus summovit hostem.
[5]
tum in minime pertinaci genere pugnae sic fortuna exercuit opes, ut insignes utrimque clades et
clara ipsorum ducum ederet funera.
[6]
prior Samnitium
imperator, aegre patiens, quo tam ferociter adequitasset, inde se fundi fugarique, orando hortandoque
equites proelium iteravit;
[7]
in quem insignem inter suos
cientem pugnam magister equitum Romanus infesta
cuspide ita permisit equum, ut uno ictu exanimem ex
equo praecipitaret. nec, ut fit, ad ducis casum perculsa magis quam inritata est multitudo;
[8]
omnes, qui
circa erant, in Aulium, temere invectum per hostium
turmas, tela coniecerunt;
[9]
fratri praecipuum decus ulti
Samnitium imperatoris di dederunt. is victorem detractum ex equo magistrum equitum plenus maeroris
atque irae trucidavit, nec multum afuit, quin corpore
etiam, quia inter hostiles ceciderat turmas, Samnites
potirentur.
[10]
sed extemplo ad pedes descensum ab Romanis est coactique idem Samnites facere. et repentina acies circa corpora ducum pedestre proelium iniit,
quo haud dubie superat Romanus; recuperatumque
Auli corpus mixta cum dolore laetitia victores in castra
referunt.
Samnites duce amisso
[11]
et per equestre certamen
[p. 529]
temptatis viribus omissa Saticula, quam nequiquam
defendi rebantur, ad Plisticae obsidionem redeunt, intraque paucos dies Saticula Romanus per deditionem,
Plistica per vim Samnis potitur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.