Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
6. cum consulis vocem subsecuta patrum indignatio esset, proditur memoriae adversus crebram
implorationem deum, quos testes foederum saepius
invocabant consules, vocem Anni spernentis numina
iovis Romani auditam.
[2]
certe, cum commotus ira
se a vestibulo templi citato gradu proriperet, lapsus
per gradus capite graviter offenso impactus imo ita
est saxo ut sopiretur.
[3]
exanimatum auctores quoniam
non omnes sunt, mihi quoque in incerto relictum sit,
sicut inter foederum ruptorum testationem ingenti
fragore caeli procellam effusam; nam et vera esse
et apte ad repraesentandam iram deum ficta possunt.
[p. 20]
[4?]
Torquatus missus ab senatu ad dimittendos legatos1 cum iacentem Annium vidisset,
[5?]
exclamat, ita ut
populo patribusque audita vox pariter sit: “bene
habet; di pium movere bellum. est caeleste numen;
es, magne Iuppiter; haud frustra te patrem deum
hominumque hac sede sacravimus.
[6]
quid cessatis,
Quirites, vosque patres conscripti, arma capere deis
ducibus? sic stratas legiones Latinorum dabo,
quemadmodum legatum iacentem videtis.”
[7]
adsensu
populi excepta vox consulis tantum ardoris animis
fecit, ut legatos proficiscentes cura magistratuum
magis, qui iussu consulis prosequebantur, quam ius
gentium ab ira impetuque hominum tegeret.
[8]
consensit et senatus bellum; consulesque duobus
scriptis exercitibus per Marsos Paelignosque profecti
adiuncto Samnitium exercitu ad Capuam, quo iam
Latini sociique convenerant, castra locant.
[9]
ibi in
quiete utrique consuli eadem dicitur visa species
viri maioris quam pro humano habitu augustiorisque,
dicentis ex una acie imperatorem,
[10?]
ex altera exercitum
Deis Manibus Matrique Terrae deberi; utrius exercitus imperator legiones hostium superque eas se
devovisset, eius populi partisque victoriam fore.
[11]
hos
ubi nocturnos visus inter se consules contulerunt,
placuit averruncandae deum irae victimas caedi;
[p. 22]
simul ut, si extis eadem quae in somnio2 visa fuerant3 portenderentur, alter uter consulum fata impleret.
[12]
ubi responsa haruspicum insidenti iam animo tacitae
religioni congruerunt, tum adhibitis legatis tribunisque et imperiis deum propalam expositis, ne
mors voluntaria consulis exercitum in acie terreret,
[13?]
comparant inter se ut ab utra parte cedere Romanus
exercitus coepisset, inde se consul devoveret pro
populo Romano Quiritibusque.
[14]
agitatum etiam in
consilio est ut, si quando unquam severo ullum
imperio bellum administratum esset, tunc utique4 disciplina militaris ad priscos redigeretur mores.
[15]
curam acuebat quod adversus Latinos bellandum erat, lingua, moribus, armorum genere, institutis ante
omnia militaribus, congruentes; milites militibus,
centurionibus centuriones, tribuni tribunis compares
collegaeque iisdem in5 praesidiis, saepe iisdem manipulis permixti fuerant. per haec ne quo errore milites caperentur, edicunt consoles, ne quis extra ordinem in hostem pugnaret.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.