Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
25. eodem anno lectisternium Romae, quintum
post conditam urbem, iisdem quibus ante placandis
habitum est deis.
[2]
novi deinde consules iussu populi
cum misissent qui indicerent Samnitibus bellum,
ipsi maiore conatu quam adversus Graecos cuncta
parabant; et alia nova nihil tum animo tale agitantibus accesserunt auxilia.
[3]
Lucani atque Apuli, quibus
gentibus nihil ad eam diem cum Romano populo
fuerat, in fidem venerunt, arma virosque ad bellum
pollicentes; foedere ergo in amicitiam accepti.
eodem tempore etiam in Samnio res prospere
gesta.
[4]
tria oppida in potestatem venerunt, Allifae
Callifae Rufrium, aliusque ager primo adventu
consulum longe lateque est pervastatus.
[5]
hoc bello tam prospere1 commisso, alteri quoque bello, quo Graeci obsidebantur, iam finis aderat.
nam praeterquam quod intersaeptis munimentis
hostium pars parti abscisa erat, foediora aliquanto
intra muros iis2 quibus hostis territabat fiebant,3
[6]
et velut capti a suismet ipsi4 praesidiis indigna in5 liberis [p. 100] quoque ac coniugibus et quae captarum urbium6 extrema sunt patiebantur.
[7]
itaque cum et a Tarento et a Samnitibus fama esset nova auxilia ventura, Samnitium plus quam vellent intra moenia esse rebantur,
[8?]
Tarentinorum iuventutem, Graeci Graecos, haud minus per quos Samniti Nolanoque quam ut Romanis hostibus resisterent, exspectabant; postremo levissimum malorum deditio ad Romanos visa:
Charilaus et Nymphius, principes civitatis,
[9?]
communicato inter se consilio partes ad rem agendam
divisere, ut alter ad imperatorem Romanorum
transfugeret, alter subsisteret ad praebendam
opportunam consilio urbem.
[10]
Charilaus fuit qui ad
Publilium Philonem venit, et quod bonum faustum
felix Palaepolitanis populoque Romano esset, tradere
se ait moenia statuisse;
[11]
eo facto, utrum ab se prodita
an servata patria videatur, in fide Romana positum
esse; sibi privatim nec pacisci quicquam nec petere;
publice petere quam pacisci magis ut,
[12?]
si successisset
inceptum, cogitaret populus Romanus potius cum
quanto studio periculoque reditum in amicitiam
suam esset, quam qua7 stultitia et temeritate de officio decessum.
[13]
conlaudatus ab imperatore tria milia militum ad occupandam eam partem urbis: [p. 102] quam Samnites insidebant accepit; praesidio ei L.8 Quinctius tribunus militum praepositus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.