previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

22. secutus est annus nulla re belli domive1 insignis, P. Plautio Proculo P. Cornelio Scapula consulibus, [2?] praeterquam quod Fregellas-Signinorum is ager, deinde Volscorum fueratcolonia deducta et populo visceratio data a M. Flavio in funere matris. [3] erant qui per speciem honorandae parentis meritam mercedem populo solutam interpretarentur, quod eum die dicta ab aedilibus crimine stupratae matris familiae absolvisset. [4] data visceratio in praeteritam iudicii gratiam honoris etiam ei causa fuit. tribunusque2 plebei proximis comitiis absens petentibus praefertur.

[5] Palaepolis fuit haud procul inde ubi nunc Neapolis sita est; duabus urbibus populus idem habitabat.3 [6] cumis erant oriundi; Cumani Chalcide Euboica [p. 86] originem trahunt. classe, qua advecti ab domo4 fuerant, multum in ora maris eius quod accolunt potuere, primo in insulas5 Aenariam et Pithecusas6 egressi, deinde in continentem ausi sedes transferre. [7] haec civitas cum suis viribus tum Samnitium infidae adversus Romanos societati freta, sive pestilentiae quae Romanam urbem adorta nuntiabatur fidens, multa hostilia adversus Romanos agrum Campanum Falernumque incolentes fecit. [8] igitur L. Cornelio Lentulo Q. Publilio Philone iterum consulibus, fetialibus Palaepolim ad res repetendas missis, cum relatum esset a Graecis, gente lingua magis strenua quam factis, ferox responsum, ex auctoritate patrum populus Palaepolitanis bellum fieri iussit. [9] inter consules provinciis comparatis bello Graeci persequendi Publilio evenerunt; Cornelius altero exercitu Samnitibus, si qua se moverent, [10?] oppositusfama autem erat defectioni Campanorum imminentes admoturos castraibi optimum visum Cornelio stativa habere.

1 A.U.C. 426-427

2 tribunusque zingerle: tribunatuque (wanting in O) ω: tribunatumque ςGronovius.

3 habitabat F3ς: habita at MPF?: habitat OHTDLA: habitat ut UT2.

4 A.U.C. 426-427

5 in insulas ς: insulas ω: insulam A.

6 Pithecusas ς: phitecusas MPFO: fitecusas U: pitecusas HTDLA.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Latin (Charles Flamstead Walters, Robert Seymour Conway, 1919)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
hide References (55 total)
  • Commentary references to this page (6):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.54
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.43
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.13
  • Cross-references to this page (36):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (13):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: