previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

18. foedus insequens annus seu intemperie1 caeli seu humana fraude fuit, M. Claudio Marcello C.2 Valerio consulibus. [2] flaccum Potitumque varie in annalibus cognomen consulis invenio; ceterum in eo parvi refert quid veri sit; illud pervelimnec omnes auctores suntproditum falso esse, venenis absumptos quorum mors infamem annum pestilentia fecerit; [3] sicut proditur tamen res, ne cui auctorum fidem abrogaverim, exponenda est. [4] cum primores civitatis similibus morbis eodemque ferme omnes eventu morerentur, ancilla quaedam ad Q. Fabium Maximum aedilem curulem indicaturam se causam publicae pestis professa est, si ab eo fides sibi data esset haud futurum noxae indicium. [5] Fabius confestim rem ad consules, consules ad senatum referunt, consensuque ordinis fides indici data. [6] tum patefactum muliebri fraude civitatem premi matronasque ea venena coquere, et si sequi extemplo velint, manifesto deprehendi posse. [7] secuti indicem et coquentes quasdam medicamenta et recondita alia [p. 72] invenerunt. [8] quibus in forum delatis et ad viginti3 matronis, apud quas deprehensa erant, per viatorem accitis, duae ex eis, Cornelia ac Sergia, patriciae utraque gentis, cum ea medicamenta salubria esse contenderent, ab confutante indice bibere iussae, ut se falsum commentam in conspectu omnium4 arguerent, [9?] spatio ad conloquendum sumpto, cum submoto populo rem ad ceteras rettulissent, haud abnuentibus et illis bibere, epoto medicamento suamet ipsae fraude omnes interierunt. [10] comprehensae extemplo earum comites magnum numerum matronarum indicaverunt; ex quibus ad centum septuaginta damnatae. [11] neque de veneficiis ante eam diem Romae quaesitum est. prodigii ea res loco habita captisque magis mentibus quam consceleratis similis visa; [12] itaque memoria ex annalibus repetita in secessionibus quondam plebis clavum ab dictatore fixum alienatasque discordia mentes hominum eo piaculo compotes sui fuisse,5 dictatorem clavi figendi causa creari placuit. [13] creatus Cn. Quinctilius magistrum equitum L. Valerium dixit, qui fixo clavo magistratu se abdicaverunt.

1 A.U.C. 423

2 C. Sigonius (diod. xvii lxxiv. l): tω.

3 A.U.C. 423

4 The words in conspectu omnium are found in the MSS. after populo. Walters and Conway suggest placing them here, or preferably, after epoto; but in the latter position they would be inconsistent with submoto populo, for the women would not recall the crowd to witness their own discomfiture.

5 fuisse crevier: factas esse alschefski: fecisse ω.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (Charles Flamstead Walters, Robert Seymour Conway, 1919)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (51 total)
  • Commentary references to this page (7):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.48
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.60
  • Cross-references to this page (27):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (17):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: