previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

33. [p. 8059]his uocibus cum in se magis incitarent dictatorem quam magistro equitum placarent, iussi de tribunali descendere legati; [2] et silentio nequiquam per praeconem temptato, prae strepitu ac tumultu <cum> nec ipsius dictatoris nec apparitorum eius uox audiretur, nox uelut in proelio certamini finem fecit. [3] magister equitum, iussus postero die adesse, cum omnes adfirmarent infestius Papirium exarsurum, agitatum contentione ipsa exacerbatumque, clam ex castris Romam profugit; [4] et patre auctore M. Fabio, qui ter iam consul dictatorque fuerat, uocato extemplo senatu, cum maxime conquereretur apud patres uim atque iniuriam dictatoris, repente strepitus [5] ante curiam lictorum summouentium auditur et ipse infensus aderat, postquam comperit profectum ex castris, cum expedito equitatu secutus. iteratur deinde contentio et prendi Fabium Papirius iussit. [6] ubi cum deprecantibus primoribus patrum atque uniuerso senatu perstaret in incepto immitis animus, [7] tum pater M. Fabius 'quando quidem' inquit 'apud te nec auctoritas senatus nec aetas mea, cui orbitatem paras, nec uirtus nobilitasque magistri equitum a te ipso nominati ualet nec preces, quae saepe hostem mitigauere, quae deorum iras placant, [8] tribunos plebis appello et prouoco ad populum eumque tibi, fugienti exercitus tui, fugienti senatus iudicium, iudicem fero, qui certe unus plus quam tua dictatura potest polletque. uidero cessurusne prouocationi sis, cui rex Romanus Tullus Hostilius cessit.' ex curia in contionem itur. [9] [p. 8060]quo cum paucis dictator, cum omni agmine principum magister equitum <cum> escendisset, deduci eum de rostris Papirius in partem inferiorem iussit. [10] secutus pater 'bene agis' inquit, 'cum eo nos deduci iussisti unde et priuati uocem mittere possemus.' ibi primo non tam perpetuae orationes quam altercatio exaudiebantur; [11] uicit deinde strepitum uox et indignatio Fabi senis increpantis superbiam crudelitatemque Papiri: [12] se quoque dictatorem Romae fuisse nec a se quemquam, ne plebis quidem hominem, non centurionem, non militem, uiolatum; [13] Papirium tamquam ex hostium ducibus, sic ex Romano imperatore uictoriam et triumphum petere. quantum interesse inter moderationem antiquorum et nouam superbiam crudelitatemque. [14] dictatorem Quinctium Cincinnatum in L. Minucium consulem ex obsidione a se ereptum non ultra saeuisse quam ut legatum eum ad exercitum pro consule relinqueret. [15] M. Furium Camillum in L. Furio, qui contempta sua senectute et auctoritate foedissimo cum euentu pugnasset, non solum in praesentia moderatum irae esse ne quid de collega secus populo aut senatui scriberet, [16] sed cum reuertisset potissimum ex tribunis consularibus habuisse quem ex collegis optione ab senatu data socium sibi imperii deligeret. [17] [p. 8061]nam populi quidem, penes quem potestas omnium rerum esset, ne iram quidem unquam atrociorem fuisse in eos qui temeritate atque inscitia exercitus amisissent quam ut pecunia eos multaret: capite anquisitum ob rem bello male gestam de imperatore nullo ad eam diem esse. [18] nunc ducibus populi Romani, quae ne uictis quidem bello fas fuerit, uirgas et secures uictoribus et iustissimos meritis triumphos intentari. [19] quid enim tandem passurum fuisse filium suum, si exercitum amisisset, si fusus, fugatus, castris exutus fuisset? quo ultra iram uiolentiamque eius excessuram fuisse quam ut uerberaret necaretque? quam conueniens esse [20] propter Q. Fabium ciuitatem in laetitia uictoria supplicationibus ac gratulationibus esse, eum propter quem deum delubra pateant, arae sacrificiis fument, honore donis cumulentur, [21] nudatum uirgis lacerari in conspectu populi Romani, intuentem Capitolium atque arcem deosque ab se duobus proeliis haud frustra aduocatos. [22] quo id animo exercitum, qui eius ductu auspiciisque uicisset, laturum? quem luctum in castris Romanis, quam laetitiam inter hostes fore. [23] haec simul iurgans, querens, deum hominumque fidem obtestans, et complexus filium plurimis cum lacrimis agebat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (63 total)
  • Commentary references to this page (19):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.48
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.51
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.50
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.52
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.39
  • Cross-references to this page (16):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Papirius Cursor
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Populus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tribunus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Anquisitio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Appellatio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Delubra
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dictator
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dux
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Exereitus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Fabius Ambustus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Q. Fabius Maximus Rullianus
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), DICTA´TOR
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), REX
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), ROSTRA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TRIBU´NUS
    • Smith's Bio, Ma'ximus, Fa'bius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (28):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: