previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

2. cum de postulatis Samnitium T. Aemilius praetor senatum consuluisset reddendumque iis foedus patres censuissent, praetor Samnitibus respondit nec, [2] quo minus perpetua cum eis amicitia esset, per populum Romanum stetisse nec contradici quin, quoniam ipsos belli culpa sua contracti taedium ceperit, amicitia de integro reconcilietur; [3] quod ad Sidicinos attineat, nihil intercedi quo minus Samniti populo pacis bellique liberum arbitrium sit. [4] foedere icto cum domum reuertissent extemplo inde exercitus Romanus deductus annuo stipendio et trium mensum frumento accepto, quod pepigerat consul ut tempus indutiis daret quoad legati redissent. [5] Samnites copiis iisdem, quibus usi aduersus Romanum bellum fuerant, contra Sidicinos profecti haud in dubia spe erant mature urbis hostium potiundae, [6] [p. 8003]cum ab Sidicinis deditio prius ad Romanos coepta fieri est. dein, postquam patres ut seram eam ultimaque tandem necessitate expressam aspernabantur, ad Latinos iam sua sponte in arma motos facta est. [7] ne Campani quidemadeo iniuriae Samnitium quam beneficii Romanorum memoria praesentior erathis se armis abstinuere. [8] ex his tot populis unus ingens exercitus duce Latino fines Samnitium ingressus plus populationibus quam proeliis cladium fecit; et quamquam superiores certaminibus Latini erant, haud inuiti, ne saepius dimicandum foret, agro hostium excessere. [9] id spatium Samnitibus datum est Romam legatos mittendi; qui cum adissent senatum, conquesti eadem se foederatos pati quae hostes essent passi, [10] precibus infimis petiere ut satis ducerent Romani uictoriam quam Samnitibus ex Campano Sidicinoque hoste eripuissent; [11] ne uinci etiam se ab ignauissimis populis sinerent; Latinos Campanosque, si sub dicione populi Romani essent, pro imperio arcerent Samniti agro: sin imperium abnuerent, armis coercerent. [12] aduersus haec responsum anceps datum, quia fateri pigebat in potestate sua Latinos iam non esse timebantque ne arguendo abalienarent: [13] Campanorum aliam condicionem esse, qui non foedere sed per deditionem in fidem uenissent; itaque Campanos, seu uelint seu nolint, quieturos; in foedere Latinos nihil esse quod bellare cum quibus ipsi uelint prohibeant.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
hide References (42 total)
  • Commentary references to this page (13):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.pos=91
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.30
  • Cross-references to this page (16):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Latini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Samnites
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sidicini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Stipendium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ti. Aemilius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Foederis
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), AUGUR
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CIRCUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), FOEDERA´TAE CIVITA´TES
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LUDI
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LUDI ROMA´NI
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PRAETOR
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SOCII
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SA´MNIUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), TEA´NUM
  • Cross-references in general dictionaries to this page (13):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: