previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

16. insequens annus, L. Papirio Crasso K. Duillio consulibus, Ausonum magis nouo quam magno bello fuit insignis. [2] ea gens Cales urbem incolebat; Sidicinis finitimis arma coniunxerat; [3] unoque proelio haud sane memorabili duorum populorum exercitus fusus, propinquitate urbium et ad fugam pronior et in fuga ipsa tutior fuit. nec tamen omissa eius belli cura patribus, quia totiens iam Sidicini aut ipsi mouerant bellum aut mouentibus auxilium tulerant aut causa armorum fuerant. [4] itaque omni ope adnisi sunt, ut maximum ea tempestate imperatorem M. Ualerium Coruum consulem quartum facerent; [5] collega additus Coruo M. Atilius Regulus; et ne forte casu erraretur, petitum ab consulibus ut extra sortem Corui ea prouincia esset. [6] [p. 8031]exercitu uictore a superioribus consulibus accepto ad Cales, unde bellum ortum erat, profectus, cum hostes ab superioris etiam certaminis memoria pauidos clamore atque impetu primo fudisset, moenia ipsa oppugnare est adgressus. [7] et militum quidem is erat ardor ut iam inde cum scalis succedere ad muros uellent euasurosque contenderent; [8] Coruus, quia id arduum factu erat, labore militum potius quam periculo peragere inceptum uoluit. itaque aggerem et uineas egit turresque muro admouit, quarum usum forte oblata opportunitas praeuertit. [9] namque M. Fabius, captiuus Romanus, cum per neglegentiam custodum festo die uinculis ruptis per murum inter opera Romanorum, religata ad pinnam muri reste suspensus, manibus se demisisset, perpulit imperatorem ut uino epulisque sopitos hostes adgrederetur; [10] nec maiore certamine capti cum urbe Ausones sunt quam acie fusi erant. praeda capta ingens est praesidioque imposito Calibus reductae Romam legiones. [11] consul ex senatus consulto triumphauit et, ne Atilius expers gloriae esset, iussi ambo consules aduersus Sidicinos ducere exercitum. [12] dictatorem ante ex senatus consulto comitiorum habendorum causa dixerunt L. Aemilium Mamercinum; is magistrum equitum Q. Publilium Philonem dixit. dictatore comitia habente consules creati sunt T. Ueturius Sp. Postumius. [13] <ei> etsi belli pars cum Sidicinis restabat, tamen, ut beneficio praeuenirent desiderium plebis, de colonia deducenda Cales rettulerunt; [14] [p. 8032]factoque senatus consulto ut duo milia quingenti homines eo scriberentur, tres uiros coloniae deducendae agroque diuidundo creauerunt K. Duillium T. Quinctium M. Fabium.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
hide References (47 total)
  • Commentary references to this page (4):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.26
  • Cross-references to this page (31):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (12):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: