previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

6. cum consulis vocem subsecuta patrum indignatio esset, proditur memoriae adversus crebram inplorationem deum, quos testes foederum saepius invocabant consules, vocem Anni spernentis numina Iovis Romani auditam. [2] certe, cum commotus ira se a vestibulo templi citato gradu proriperet, lapsus per gradus capite graviter offenso inpactus imo ita est saxo, ut sopiretur. [3] exanimatum auctores quoniam non omnes sunt, mihi quoque in incerto relictum sit, sicut inter foederum ruptorum testationem ingenti fragore caeli procellam effusam; nam et vera esse et apte ad repraesentandam iram deum ficta possunt. [4] Torquatus missus ab senatu ad dimittendos legatos [p. 456] cum iacentem Annium vidisset, exclamat, ita ut populo patribusque audita vox pariter sit: 'bene habet; di pium movere bellum. [5] est caeleste numen; es, magne Iuppiter; haud frustra te patrem deum hominumque hac sede sacravimus. [6] quid cessatis, Quirites vosque patres conscripti, arma capere deis ducibus? sic stratas legiones Latinorum dabo, quem ad modum legatum iacentem videtis.' [7] adsensu populi excepta vox consulis tantum ardoris animis fecit, ut legatos proficiscentes cura magistratuum magis, qui iussu consulis prosequebantur, quam ius gentium ab ira impetuque hominum tegeret.

consensit et senatus bellum; [8] consulesque duobus scriptis exercitibus per Marsos Paelignosque profecti adiuncto Samnitium exercitu ad Capuam, quo iam Latini sociique convenerant, castra locant. [9] ibi in quiete utrique consuli eadem dicitur visa species viri maioris quam pro humano habitu augustiorisque, dicentis ex una acie imperatorem, ex altera exercitum deis Manibus matrique Terrae deberi. [10] utrius exercitus imperator legiones hostium superque eas se devovisset, eius populi partisque victoriam fore.

[11] hos ubi nocturnos visus inter se consules contulerunt, placuit averruncandae deum irae victimas caedi, simul ut, si extis eadem, quae in somnio visa fuerant, portenderentur, alteruter consulum fata inpleret. [12] ubi responsa haruspicum insidenti iam animo tacitae religioni congruerunt, tum adhibitis legatis tribunisque et imperiis deum propalam expositis, ne mors voluntaria consulis exercitum in acie terreret, [13] conparant inter se, ut, ab utra parte cedere Romanus exercitus coepisset, inde se consul devoveret pro populo Romano Quiritibusque.

[14] agitatum etiam in consilio est, ut, si quando umquam severo ullum imperio bellum administratum esset, tunc utique disciplina militaris ad priscos redigeretur mores. [15] curam acuebat, quod adversus Latinos [p. 457] bellandum erat, lingua, moribus, armorum genere, institutis ante omnia militaribus congruentes: milites militibus, centurionibus centuriones, tribuni tribunis conpares collegaeque iisdem praesidiis, saepe iisdem manipulis permixti fuerant. [16] per haec ne quo errore milites caperentur, edicunt consules, ne quis extra ordinem in hostem pugnaret.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Charles Flamstead Walters, Robert Seymour Conway, 1919)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
hide References (76 total)
  • Commentary references to this page (19):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, textual notes, 32.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.56
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.47
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.40
    • Charles Simmons, The Metamorphoses of Ovid, Books XIII and XIV, 13.367
  • Cross-references to this page (27):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Latini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Marsi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, T. Manlius L. F.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Peligni
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Populus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Prodigia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Spectrum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Terra
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Annius Setinus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Victimae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vir
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bellum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Capua
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Devovere
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P. Decius Mus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Edictum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Haruspex
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CONSUL
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), MAJESTAS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), MARSI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PELIGNI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SA´MNIUM
    • Smith's Bio, A'nnius
    • Smith's Bio, Dui'lius
    • Smith's Bio, Mus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (30):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: