Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
15.
C. Sulpicio Longo P. Aelio Paeto consulibus,
cum omnia non opes magis Romanae quam beneficiis
parta gratia bona pace obtineret, inter Sidicinos
Auruncosque bellum ortum.
[2]
Aurunci a T. Manlio consule in deditionem accepti nihil deinde moverant; eo
petendi auxilii ab Romanis causa iustior fuit.
[3]
sed
priusquam consules ab urbe—iusserat enim senatus
defendi Auruncos—
[4]
exercitum educerent, fama adfertur Auruncos metu oppidum deseruisse profugosque
cum coniugibus ac liberis Suessam communisse, quae
nunc Aurunca appellatur, moenia antiqua eorum urbemque ab Sidicinis deletam.
[5]
ob ea infensus consulibus senatus, quorum cunctatione proditi socii essent,
dictatorem dici iussit. dictus C. Claudius Inregillensis
magistrum equitum C. Claudium Hortatorem dixit.
religio inde iniecta de dictatore,
[6]
et cum augures vitio
creatum videri dixissent, dictator magisterque equitum
se magistratu abdicarunt.
[7]
eo anno Minucia Vestalis suspecta primo propter
[p. 470]
mundiorem iusto cultum,
[8]
insimulata deinde apud pontifices
ab indice servo, cum decreto eorum iussa esset
sacris abstinere familiamque in potestate habere, facto
iudicio viva sub terram ad portam Collinam extra
viam stratam defossa Scelerato campo; credo ab incesto id ei loco nomen factum.
[9]
eodem anno Q. Publilius Philo praetor primus de
plebe adversante Sulpicio consule, qui negabat rationem eius se habiturum, est factus senatu, cum in
summis imperiis id non obtinuisset, minus in praetura
tendente.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.