previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

30. legati introducti in senatum maxime in hanc sententiam locuti sunt. 'populus nos Campanus legatos ad uos, patres conscripti, misit amicitiam in perpetuum, auxilium in praesens a uobis petitum. [2] quam si secundis rebus nostris petissemus, sicut coepta celerius, ita infirmiore uinculo contracta esset; tunc enim, ut qui ex aequo nos uenisse in amicitiam meminissemus, amici forsitan pariter ac nunc, subiecti atque obnoxii uobis minus essemus; [3] nunc, misericordia uestra conciliati auxilioque in dubiis rebus defensi, beneficium quoque acceptum colamus oportet, ne ingrati atque omni ope diuina humanaque indigni uideamur. [4] neque hercule, quod Samnites priores amici sociique uobis facti sunt, ad id ualere arbitror ne nos in amicitiam accipiamur sed ut ii uetustate et gradu honoris nos praestent; neque enim foedere Samnitium, ne qua noua iungeretis foedera, cautum est. [5] [p. 7046]fuit quidem apud uos semper satis iusta causa amicitiae, uelle eum uobis amicum esse qui uos appeteret: [6] Campani, etsi fortuna praesens magnifice loqui prohibet, non urbis amplitudine, non agri ubertate ulli populo praeterquam uobis cedentes, haud parua, ut arbitror, accessio bonis rebus uestris in amicitiam uenimus uestram. [7] Aequis Uolscisque, aeternis hostibus huius urbis, quandocumque se mouerint, ab tergo erimus, et quod uos pro salute nostra priores feceritis, id nos pro imperio uestro et gloria semper faciemus. [8] subactis his gentibus quae inter nos uosque sunt, quod propediem futurum spondet et uirtus et fortuna uestra, continens imperium usque ad nos habebitis. [9] acerbum ac miserum est quod fateri nos fortuna nostra cogit: eo uentum est, patres conscripti, ut aut amicorum aut inimicorum Campani simus. [10] si defenditis, uestri, si deseritis, Samnitium erimus; Capuam ergo et Campaniam omnem uestris an Samnitium uiribus accedere malitis, deliberate. [11] omnibus quidem, Romani, uestram misericordiam, uestrum auxilium aequum est patere, iis tamen maxime, qui [eam] implorantibus aliis auxilium dum supra uires suas praestant, †omnesipsi in hanc necessitatem uenerunt. [12] [p. 7047]quamquam pugnauimus uerbo pro Sidicinis, re pro nobis, cum uideremus finitimum populum nefario latrocinio Samnitium peti et, ubi conflagrassent Sidicini, ad nos traiecturum illud incendium esse. [13] nec enim nunc, quia dolent iniuriam acceptam Samnites sed quia gaudent oblatam sibi esse causam, oppugnatum nos ueniunt. [14] an, si ultio irae haec et non occasio cupiditatis explendae esset, parum fuit quod semel in Sidicino agro, iterum in Campania ipsa legiones nostras cecidere? [15] quae est ista tam infesta ira quam per duas acies fusus sanguis explere non potuerit? adde huc populationem agrorum, praedas hominum atque pecudum actas, incendia uillarum ac ruinas, omnia ferro ignique uastata. [16] hiscine ira expleri non potuit? sed cupiditas explenda est. ea ad oppugnandam Capuam rapit; aut delere urbem pulcherrimam aut ipsi possidere uolunt. [17] sed uos potius, Romani, beneficio uestro occupate eam quam illos habere per maleficium sinatis. non loquor apud recusantem iusta bella populum; sed tamen, si ostenderitis auxilia uestra, ne bello quidem arbitror uobis opus fore. [18] usque ad nos contemptus Samnitium peruenit, supra non ascendit; itaque umbra uestri auxilii, Romani, tegi possumus, quidquid deinde habuerimus, quidquid ipsi fuerimus, uestrum id omne existimaturi. [19] uobis arabitur ager Campanus, uobis Capua urbs frequentabitur; conditorum, parentium, deorum immortalium numero nobis eritis; nulla colonia uestra erit, quae nos obsequio erga uos fideque superet. [20] adnuite, patres conscripti, nutum numenque uestrum inuictum Campanis et iubete sperare incolumem Capuam futuram. [21] [p. 7048]qua frequentia omnium generum multitudinis prosequente creditis nos illinc profectos? quam omnia uotorum lacrimarumque plena reliquisse? in qua nunc exspectatione senatum populumque Campanum, coniuges liberosque nostros esse? [22] stare omnem multitudinem ad portas uiam hinc ferentem prospectantes certum habeo. quid illis nos, patres conscripti, sollicitis ac pendentibus animi renuntiare iubetis? [23] alterum responsum salutem uictoriam lucem ac libertatem; alterumominari horreo quae ferat. proinde ut aut de uestris futuris sociis atque amicis aut nusquam ullis futuris nobis consulite.'

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
hide References (58 total)
  • Commentary references to this page (19):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.62
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.49
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.51
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.44
  • Cross-references to this page (4):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Legati
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Campani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Capuanus
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SIDICI´NI
  • Cross-references in general dictionaries to this page (35):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: