Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
27. exercitibus dimissis cum et foris pax et1 domi concordia ordinum otium esset, ne nimis laetae
res essent pestilentia civitatem adorta coegit senatum
imperare decemviris ut libros Sibyllinos inspicerent;
eorumque monitu lectisternium fuit.
[2]
eodem anno
Satricum ab Antiatibus colonia deducta restitutaque
urbs quam Latini diruerant. et cum Carthaginiensibus legatis Romae foedus ictum, cum amicitiam ac
societatem petentes venissent.
[3]
idem otium domi forisque mansit T. Manlio Torquato2 C. Plautio consulibus. semunciarium tantum
ex unciario fenus factum, et in pensiones aequas
triennii, ita ut quarta praesens esset, solutio aeris
alieni dispensata est;
[4]
et sic quoque parte plebis
adfecta fides tamen publica privatis difficultatibus
potior ad curam senatui fuit. levatae maxime res,
quia tributo ac dilectu supersessum.
[5]
tertio anno post Satricum restitutum a Volscis
M. Valerius Corvus3 iterum consul cum C. Poetelio factus, cum ex Latio nuntiatum esset legatos ab
[p. 450]
Antio circumire populos Latinorum ad concitandum4 bellum,
[6?]
priusquam plus hostium fieret Volscis arma inferre iussus, ad Satricum exercitu infesto pergit.
quo cum Antiates aliique Volsci praeparatis iam
ante, si quid ab Roma moveretur, copiis occurrissent,
nulla mora inter infensos diutino odio dimicandi
facta est.
[7]
Volsci, ferocior ad rebellandum quam ad
bellandum gens, certamine victi fuga effusa Satrici
moenia petunt. et ne in muris quidem satis firma
spe cum corona militum cincta iam scalis caperetur
urbs, ad quattuor milia militum5 praeter multitudinem imbellem sese dedidere.
[8]
oppidum dirutum atque incensum: ab aede tantum matris Matutae abstinuere ignem. praeda omnis militi data. extra
praedam quattuor milia deditorum habita; eos vinctos
consul ante currum triumphans egit; venditis deinde
magnam pecuniam in aerarium redegit.
[9]
sunt qui
hanc multitudinem captivam servorum fuisse scribant,
idque magis veri simile est quam deditos venisse.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.