Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
27.
exercitibus dimissis cum et foris pax et
domi concordia ordinum otium esset, ne nimis laetae
res essent, pestilentia civitatem adorta coegit senatum
imperare decemviris, ut libros Sibyllinos inspicerent;
eorumque monitu lectisternium fuit.
[2]
eodem anno Satricum ab Antiatibus colonia deducta restitutaque urbs,
quam Latini diruerant;
[3]
et cum Carthaginiensibus legatis Romae foedus ictum, cum amicitiam ac societatem petentes venissent. idem otium domi forisque
mansit T. Manlio Torquato, C. Plautio consulibus.
semunciarium tantum ex unciario faenus factum, et in
pensiones aequas triennii, ita ut quarta praesens esset,
solutio aeris alieni dispensata est;
[4]
et sic quoque parte
plebis adfecta fides tamen publica privatis difficultatibus potior ad curam senatui fuit. levatae maxime res,
quia tributo ac dilectu supersessum.
[5]
Tertio anno post Satricum restitutum a Volscis M.
Valerius Corvus iterum consul cum C. Poetelio factus,
cum ex Latio nuntiatum esset legatos ab Antio circumire populos Latinorum ad concitandum bellum,
[p. 428]
priusquam plus hostium fieret, Volscis arma inferre
iussus ad Satricum exercitu infesto pergit.
[6]
quo cum
Antiates aliique Volsci praeparatis iam ante, si quid
ab Roma moveretur, copiis occurrissent, nulla mora
inter infensos diutino odio dimicandi facta est.
[7]
Volsci,
ferocior ad rebellandum quam ad bellandum gens,
certamine victi fuga effusa Satrici moenia petunt. et
ne in muris quidem satis firma spe, cum corona militum cincta iam scalis caperetur urbs, ad quattuor milia
militum praeter multitudinem inbellem sese dedidere.
oppidum dirutum atque incensum;
[8]
ab aede tantum
matris Matutae abstinuere ignem. praeda omnis militi
data. extra praedam quattuor milia deditorum habita;
eos vinctos consul ante currum triumphans egit; venditis deinde magnam pecuniam in aerarium redegit.
sunt,
[9]
qui hanc multitudinem captivam servorum fuisse
scribant, idque magis veri simile est quam deditos
venisse.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.