Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
10.
diu inter primores iuvenum Romanorum silentium
[p. 407]
fuit, cum et abnuere certamen vererentur et praecipuam sortem periculi petere nollent;
[2]
tum T. Manlius L. f., qui patrem a vexatione tribunicia vindicaverat,
ex statione ad dictatorem pergit. 'iniussu tuo' inquit,
'imperator, extra ordinem numquam pugnaverim, non
si certam victoriam videam;
[3]
si tu permittis, volo ego
illi beluae ostendere, quando adeo ferox praesultat
hostium signis, me ex ea familia ortum, quae Gallorum
agmen ex rupe Tarpeia deiecit.'
[4]
tum dictator 'macte
virtute' inquit 'ac pietate in patrem patriamque, T.
Manli, esto. perge et nomen Romanum invictum iuvantibus dis praesta'.
armant inde iuvenem aequales;
[5]
pedestre scutum
capit, Hispano cingitur gladio ad propiorem habili
pugnam; armatum adornatumque adversus Gallum stolide laetum et—quoniam id quoque memoria dignum
antiquis visum est—linguam etiam ab inrisu exserentem producunt.
[6]
recipiunt inde se ad stationem, et duo
in medio armati spectaculi magis more quam lege belli
destituuntur, nequaquam visu ac specie aestimantibus
pares.
[7]
corpus alteri magnitudine eximium, versicolori
veste pictisque et auro caelatis refulgens armis; media
in altero militaris statura modicaque in armis habilibus magis quam decoris species.
[8]
non cantus, non
exsultatio armorumque agitatio vana, sed pectus animorum iraeque tacitae plenum; omnem ferociam in
discrimen ipsum certaminis distulerat.
[9]
ubi constitere
inter duas acies, tot circa mortalium animis spe metuque pendentibus, Gallus velut moles superne inminens
proiecto laeva scuto in advenientis arma hostis vanum
caesim cum ingenti sonitu ensem deiecit;
[10]
Romanus
mucrone subrecto, cum scuto scutum imum perculisset
totoque corpore interior periculo vulneris factus insinuasset se inter corpus armaque, uno alteroque subinde ictu ventrem atque inguina hausit et in spatium
ingens ruentem porrexit hostem.
[11]
iacentis inde corpus
ab omni alia vexatione intactum uno torque spoliavit,
[p. 408]
quem respersum cruore collo circumdedit suo.
[12]
defixerat
pavor cum admiratione Gallos; Romani alacres ab statione obviam militi suo progressi, gratulantes laudantesque ad dictatorem perducunt.
[13]
inter carminum prope
in modum incondita quaedam militariter ioculantes
Torquati cognomen auditum; celebratum deinde posteris
etiam familiaeque honori fuit.
[14]
dictator coronam auream
addidit donum mirisque pro contione eam pugnam
laudibus tulit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.