Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
8. dato deinde signo ex equo desilit et proximum signiferum manu arreptum secum in hostem
rapit “infer, miles,” clamitans “signum.”
[2]
quod
ubi videre, ipsum Camillum, iam ad munera corporis
senecta invalidum, vadentem in hostes, procurrunt
pariter omnes clamore sublato “sequere imperatorem” pro se quisque clamantes.
[3]
emissum etiam
signum Camilli iussu in hostium aciem ferunt, idque
ut repeteretur concitatos antesignanos;
[4]
ibi primam
pulsum Antiatem, terroremque non in primam tantum aciem sed etiam ad subsidiarios perlatum.
[5]
nec
vis tantum militum movebat excitata praesentia
ducis, sed quod Volscorum animis nihil terribilius
erat quam ipsius Camilli forte oblata species;
[6]
ita
quocumque se intulisset victoriam secum haud
dubiam trahebat. maxime id evidens fuit, cum in
laevum cornu prope iam pulsum arrepto repente
equo cum scuto pedestri advectus conspectu suo
proelium restituit ostentans vincentem ceteram
aciem.
[7]
iam inclinata res erat, sed turba hostium
[p. 222]
et fuga impediebatur1 et longa caede conficienda2 multitudo tanta fesso militi erat, cum repente ingentibus procellis fusus imber certam magis victoriam quam proelium diremit.
[8]
signo deinde receptui dato
nox insecuta quietis Romanis perfecit bellum. Latini namque et Hernici relictis Volscis domos profecti sunt, malis consiliis pares adepti eventus;
Volsci,
[9?]
ubi se desertos ab eis videre, quorum fiducia
rebellaverant, relictis castris moenibus Satrici se
includunt. quos primo Camillus vallo circumdare
et aggere atque operibus oppugnare est adortus.
[10]
quae postquam nulla eruptione impediri videt,
minus esse animi ratus in hoste quam ut in eo
tam lentae spei victoriam exspectaret, cohortatus
milites, ne tamquam Veios oppugnantes in opere
longinquo sese tererent, victoriam in manibus esse,
ingenti militum alacritate moenia undique adgressus
scalis oppidum cepit. Volsci abiectis armis sese
dediderunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.