Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
22. insequenti anno Sp.
et L.
Papirii1 novi2 tribuni militum consulari potestate Velitras legiones duxere,
quattuor collegis Ser.
Cornelio Maluginensi
tertium Q.
Servilio C.
Sulpicio L.
Aemilio quartum,
3 ad praesidium urbis et si qui ex Etruria novi motus nuntiarentur—
omnia enim inde suspecta erant—
relictis.
[
2]
ad Velitras adversus maiora paene auxilia
Praenestinorum quam ipsam colonorum multitudinem
secundo proelio pugnatum est ita ut propinquitas
urbis hosti et causa maturioris fugae et unum ex
fuga receptaculum esset.
[
3]
oppidi oppugnatione
tribuni abstinuere,
quia et anceps erat nec in perniciem coloniae pugnandum censebant.
litterae
[p. 272]
Romam ad senatum cum victoriae nuntiis acriores4 in Praenestinum quam in Veliternum hostem missae.
[
4]
itaque ex senatus consulto populique iussu bellum
Praenestinis indictum;
qui coniuncti Volscis anno
insequente Satricum,
coloniam populi Romani,
pertinaciter a colonis defensam,
vi expugnarunt foedeque in captis exercuere victoriam.
[
5]
eam rem aegre
passi Romani M.
Furium Camillum sextum5 tribunum militum creavere.
additi collegae A.
et L.
Postumii Regillenses6 ac L.
Furius cum L.
Lucretio et M.
Fabio Ambusto.
[
6]
Volscum bellum M.
Furio extra ordinem decretum;
adiutor ex tribunis sorte L.
Furius datur,
non tam e re publica quam ut collegae materia ad
omnem laudem esset et publice,
quod rem temeritate
eius prolapsam restituit et privatim,
quod ex errore
gratiam potius eius sibi quam suam gloriam petiit.
7
[
7]
exactae iam aetatis Camillus erat,
comitiisque iurare
parato in verba excusandae valetudini solita8 consensus populi restiterat;
sed vegetum ingenium in vivido pectore vigebat virebatque integris sensibus,
et civiles iam res haud magnopere obeuntem bella
excitabant.
[
8]
quattuor legionibus quaternum milium
[p. 274]
scriptis,
exercitu indicto ad portam Esquilinam in9 posteram diem,
ad Satricum profectus.
ibi eum expugnatores coloniae haudquaquam perculsi,
fidentes militum numero,
quo aliquantum praestabant opperiebantur.
[
9]
postquam appropinquare Romanos senserunt,
extemplo in aciem procedunt,
nihil dilaturi quin
periculum summae rerum facerent:
ita paucitati
hostium nihil artes imperatoris unici,
quibus solis
confiderent,
profuturas esse.