Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
19. at in parte altera senatus de secessione in
domum privatam plebis, forte etiam in arce positam,
et imminenti mole libertati1 agitat.
[2]
magna pars vociferantur Servilio Ahala opus esse, qui non in
vincla duci iubendo inritet publicum hostem sed
unius iactura civis finiat intestinum bellum.
[3]
decurritur ad leniorem verbis sententiam, vim tamen
eandem habentem, ut videant magistratus ne quid
ex perniciosis consiliis M. Manli res publica detrimenti capiat.
[4]
tum tribuni consulari potestate
tribunique plebi—nam et ei,2 quia eundem suae3 potestatis, quem libertatis omnium, finem cernebant, patrum auctoritati se dediderant—hi tum4 omnes quid opus facto sit consultant.
[5]
cum praeter vim et caedem nihil cuiquam occurreret, eam autem ingentis dimicationis fore appareret, tum M. Menenius et Q.
Publilius5 tribuni plebis:
[6]
“quid patrum et plebis [p. 262] certamen facimus, quod civitatis esse adversus unum6 pestiferum civem debet? quid cum plebe adgredimur eum quem per ipsam plebem tutius adgredi est ut suis ipse oneratus viribus ruat?
[7]
diem dicere ei nobis in animo est. nihil minus populare quam regnum est. simul multitudo illa non secum certari viderint et ex advocatis iudices facti erunt et accusatores de
plebe patricium reum intuebuntur et regni crimen
in medio, nulli magis quam libertati favebunt suae.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.