Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
40.
adversus tam obstinatam orationem tribunorum cum prae indignitate rerum stupor silentiumque
inde ceteros patrum defixisset,
[2]
Ap. Claudius Crassus,
nepos decemviri, dicitur odio magis iraque quam spe
ad dissuadendum processisse et locutus in hanc fere
sententiam esse: '
[3]
neque novum neque inopinatum mihi
sit, Quirites, si, quod unum familiae nostrae semper
obiectum est ab seditiosis tribunis, id nunc ego quoque audiam, Claudiae genti iam inde ab initio nihil
antiquius in re publica patrum maiestate fuisse, semper
plebis commodis adversatos esse.
[4]
quorum alterum
neque nego neque infitias eo, nos, ex quo adsciti
sumus simul in civitatem et patres, enixe operam dedisse, ut per nos aucta potius quam inminuta maiestas earum gentium, inter quas nos esse voluistis, dici
vere posset;
[5]
illud alterum pro me maioribusque meis
contendere ausim, Quirites, nisi, quae pro universa re
publica fiant, ea plebi tamquam aliam incolenti urbem
adversa quis putet, nihil nos neque privatos neque in
magistratibus, quod incommodum plebi esset, scientes
fecisse, nec ullum factum dictumve nostrum contra
utilitatem vestram, etsi quaedam contra voluntatem
fuerint, vere referri posse.
[6]
an hoc, si Claudiae familiae
non sim nec ex patricio sanguine ortus, sed unus Quiritium quilibet, qui modo me duobus ingenuis ortum
et vivere in libera civitate sciam,
[7]
reticere possim, L.
illum Sextium et C. Licinium, perpetuos si dis placet
tribunos, tantum licentiae novem annis, quibus regnant,
sumpsisse, ut vobis negent potestatem liberam suffragii
[p. 392]
non in comitiis, non in legibus iubendis se permissuros esse? '
[8]
sub condicione' inquit 'nos reficietis
decimum tribunos.' quid est aliud dicere 'quod petunt
alii, nos adeo fastidimus, ut sine mercede magna non
accipiamus'? sed quae tandem ista merces est,
[9]
qua
vos semper tribunos plebis habeamus? 'ut rogationes'
inquit 'nostras, seu placent seu displicent, seu utiles
seu inutiles sunt, omnes coniunctim accipiatis.'
[10]
obsecro vos, Tarquinii tribuni plebis, putate me ex media
contione unum civem succlamare: 'bona venia vestra
liceat ex his rogationibus legere, quas salubres nobis
censemus esse,
[11]
antiquare alias'; 'non' inquit 'licebit,
ut de faenore atque agris, quod ad vos omnes pertinet,
iubeas, et hoc portenti non fiat in urbe Romana, uti
L. Sextium atque hunc C. Licinium consules, quod
indignaris, quod abominaris, videas; aut omnia accipe,
aut nihil fero.'
[12]
ut si quis ei, quem urgeat fames,
venenum ponat cum cibo et aut abstinere eo, quod
vitale sit, iubeat aut mortiferum vitali admisceat. ergo
si esset libera haec civitas, non tibi frequentes succlamassent: 'abi hinc cum tribunatibus ac rogationibus
tuis!' quid? si tu non tuleris, quod commodum est
populo accipere, nemo erit, qui ferat?
[13]
illud si quis
patricius, si quis—quod illi volunt invidiosius esse
Claudius diceret: 'aut omnia accipite, aut nihil fero',
quis vestrum, Quirites, ferret?
[14]
numquamne vos res
potius quam auctores spectabitis, sed omnia semper,
quae magistratus ille dicet, secundis auribus, quae ab
nostrum quo dicentur, adversis accipietis?
[15]
at hercule
sermo est minime civilis; quid? rogatio qualis est,
quam a vobis antiquatam indignantur? sermoni, Quirites, simillima. 'consules' inquit, 'rogo, ne vobis, quos
velitis, facere liceat.'
[16]
an aliter rogat, qui utique alterum ex plebe fieri consulem iubet nec duos patricios
creandi potestatem vobis permittit?
[17]
si hodie bella
sint, quale Etruscum fuit, cum Porsinna Ianiculum
insedit, quale Gallicum modo, cum praeter Capitolium
[p. 393]
atque arcem omnia haec hostium erant, et consulatum
cum hoc M. Furio et quolibet alio ex patribus L. ille
Sextius peteret, possetisne ferre Sextium haud pro
dubio consule esse, Camillum de repulsa dimicare?
hocine est in commune honores vocare,
[18]
ut duos plebeios fieri consules liceat, duos patricios non liceat?
et alterum ex plebe creari necesse sit, utrumque ex
patribus praeterire liceat? quaenam ista societas, quaenam consortio est? parum est, si, cuius pars tua nulla
adhuc fuit, in partem eius venis, nisi partem petendo
totum traxeris? '
[19]
timeo' inquit, 'ne, si duos licebit
creari patricios, neminem creetis plebeium.' quid est
dicere aliud 'quia indignos vestra voluntate creaturi
non estis, necessitatem vobis creandi, quos non vultis,
inponam'? quid sequitur,
[20]
nisi ut ne beneficium quidem debeat populo, si cum duobus patriciis unus petierit plebeius et lege se, non suffragio, creatum dicat?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.