Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
30.
comitia inde habita tribunorum militum
consulari potestate, quibus aequatus patriciorum plebeiorumque numerus.
[2]
ex patribus creati P. et C. Manlii
cum L. Iulio; plebes C. Sextilium, M. Albinium, L.
Antistium dedit.
[3]
Manliis, quod genere plebeios, gratia
Iulium anteibant, Volsci provincia sine sorte, sine conparatione extra ordinem data; cuius et ipsos postmodo
et patres, qui dederant, paenituit.
[4]
inexplorato pabulatum cohortes misere; quibus velut circumventis, cum
id falso nuntiatum esset, dum, praesidio ut essent,
citati feruntur, ne auctore quidem adservato, qui eos,
hostis Latinus pro milite Romano, frustratus erat, ipsi
in insidias praecipitavere.
[5]
ibi dum iniquo loco sola
virtute militum restantes caedunt caedunturque, castra
interim Romana iacentia in campo ab altera parte
hostes invasere.
[6]
ab ducibus utrobique proditae temeritate atque inscitia res; quidquid superfuit fortuna
populi Romani et militum, etiam sine rectore stabilis,
virtus tutata est.
[7]
quae ubi Romam sunt relata, primum dictatorem dici placebat; deinde, postquam quietae
res ex Volscis adferebantur et apparuit nescire eos
victoria et tempore uti, revocati etiam inde exercitus
ac duces, otiumque inde, quantum a Volscis, fuit;
[8]
id
modo extremo anno tumultuatum, quod Praenestini
concitatis Latinorum populis rebellarunt.
[9]
eodem anno Setiam, ipsis querentibus penuriam
[p. 380]
hominum, novi coloni adscripti. rebusque haud prosperis bello domestica quies, quam tribunorum militum
ex plebe gratia maiestasque inter suos obtinuit, solacium fuit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.