Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1.
quae ab condita urbe Roma ad captam urbem
eandem Romani sub regibus primum, consulibus deinde ac dictatoribus decemvirisque ac tribunis consularibus gessere, foris bella, domi seditiones, quinque
libris exposui,
[2]
res cum vetustate nimia obscuras, velut
quae magno ex intervallo loci vix cernuntur, tum quod
parvae et rarae per eadem tempora litterae fuere, una
custodia fidelis memoriae rerum gestarum, et quod,
etiam si quae in commentariis pontificum aliisque publicis privatisque erant monumentis, incensa urbe pleraeque
[p. 346]
interiere.
[3]
clariora deinceps certioraque ab secunda
origine velut ab stirpibus laetius feraciusque renatae
urbis gesta domi militiaeque exponentur.
[4]
ceterum primo, quo adminiculo erecta erat, eodem
innixa, M. Furio principe, stetit, neque eum abdicare
se dictatura nisi anno circumacto passi sunt.
[5]
comitia
in insequentem annum tribunos habere, quorum in
magistratu capta urbs esset, non placuit; res ad interregnum rediit.
[6]
cum civitas in opere ac labore adsiduo
reficiendae urbis teneretur, interim Q. Fabio, simul
primum magistratu abiit, ab Cn. Marcio tribuno plebis
dicta dies est, quod legatus in Gallos, ad quos missus
erat orator, contra ius gentium pugnasset;
[7]
cui iudicio
eum mors adeo opportuna, ut voluntariam magna pars
crederet, subtraxit.
interregnum initum;
[8]
P. Cornelius Scipio interrex fuit,
post eum M. Furius Camillus iterum. is tribunos
militum consulari potestate creat L. Valerium Publicolam iterum, L. Verginium, P. Cornelium, A. Manlium,
L. Aemilium, L. Postumium.
[9]
hi ex interregno cum extemplo magistratum inissent, nulla de re prius quam de religionibus senatum
consuluere.
[10]
in primis foedera ac leges—erant autem
eae duodecim tabulae et quaedam regiae leges—conquiri, quae conparerent, iusserunt. alia ex eis edita
etiam in vulgus; quae autem ad sacra pertinebant, a
pontificibus maxime, ut religione obstrictos haberent
multitudinis animos, suppressa.
[11]
tum de diebus religiosis agitari coeptum, diemque a. d. quintum decimum
kal. Sextiles, duplici clade insignem, quo die ad Cremeram Fabii caesi, quo deinde ad Aliam cum exitio
urbis foede pugnatum, a posteriore clade Alliensem
appellarunt insignemque religione rei ullius publice
privatimque agendae fecerunt.
[12]
quidam, quod postridie
idus Quinctiles non litasset Sulpicius tribunus militum
neque inventa pace deum post diem tertium obiectus
hosti exercitus Romanus esset, etiam postridie idus
[p. 347]
rebus divinis supersederi iussum; inde, ut postridie
kalendas quoque ac nonas eadem religio esset, traditum putant.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.