Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
19.
at in parte altera senatus de secessione in
domum privatam plebis, forte etiam in arce positam,
et inminenti mole libertati agitat.
[2]
magna pars vociferantur Servilio Ahala opus esse, qui non in vincla
duci iubendo inritet publicum hostem, sed unius iactura
civis finiat intestinum bellum.
[3]
decurritur ad leniorem
verbis sententiam, vim tamen eandem habentem, ut
videant magistratus, ne quid ex perniciosis consiliis
M. Manli res publica detrimenti capiat.
[4]
tum tribuni consulari potestate tribunique plebi
— nam ei, quia eundem et suae potestatis, quem libertatis
[p. 367]
omnium, finem cernebant, patrum auctoritati se
dediderant—hi tum omnes, quid opus facto sit, consultant.
[5]
cum praeter vim et caedem nihil cuiquam
occureret, eam autem ingentis dimicationis fore appareret, tum M. Menenius et Q. Publilius tribuni plebis:
'quid patrum et plebis certamen facimus,
[6]
quod civitatis
esse adversus unum pestiferum civem debet? quid
cum plebe adgredimur eum, quem per ipsam plebem
tutius adgredi est, ut suis ipse oneratus viribus ruat?
diem dicere ei nobis in animo est.
[7]
nihil minus populare quam regnum est. simul multitudo illa non secum certari viderint et ex advocatis iudices facti erunt
et accusatores de plebe, patricium reum intuebuntur
et regni crimen in medio, nulli magis quam libertati
favebunt suae.'
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.