Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
8.
prima percontatio fuit, qua subactus iniuria contra populum Romanum bellum tam infesto animo suscepisset, quo se regnumque suum ad ultimum
discrimen adduceret?
[2]
cum responsum expectantibus cunctis
terram intuens diu tacitus fleret, rursus consul:
[3]
"si iuvenis regnum accepisses, minus equidem mirarer ignorasse te, quam gravis aut amicus aut inimicus esset
populus Romanus;
[4]
nunc vero, cum et bello patris tui, quod nobiscum gessit, interfuisses, et pacis postea, quam cum summa fide adversus eum coluimus, meminisses, quod fuit consilium, quorum et vim in bello et fidem in pace expertus esses, cum iis tibi bellum esse quam
pacem malle?
[5]
" nec interrogatus nec accusatus cum [p. 171] responderet, "utcumque tamen haec, sive errore humano seu casu seu necessitate inciderunt, bonum animum habe. multorum regum populorumque casibus cognita populi Romani clementia non modo spem tibi,
sed prope certam fiduciam salutis praebet.
[6]
‘haec Graeco sermone Perseo; Latine deinde suis’ exemplum insigne cernitis ‘inquit’ mutationis rerum humanarum. vobis hoc praecipue dico, iuvenes. ideo in secundis rebus nihil in quemquam superbe ac violenter consulere decet nec praesenti credere fortunae, cum, quid vesper ferat,
incertum sit.
[7]
is demum vir erit, cuius animum neque prosperae res flatu suo efferent nec adversae
infringent." consilio dimisso tuendi cura regis Q. Aelio mandatur.
[8]
eo die et invitatus ad consulem Perseus et alius omnis ei honos habitus est, qui haberi in tali fortuna poterat. exercitus deinde in hiberna dimissus est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.