Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
43.
haerente adhuc non in animis modo, sed paene in oculis memoria Macedonici triumphi L. Anicius Quirinalibus triumphavit de rege Gentio
Illyrisque.
[2]
similia omnia magis visa hominibus quam paria: minor ipse imperator, et nobilitate Anicius cum Aemilio et iure imperii praetor cum consule conlatus; non Gentius Perseo, non Illyrii Macedonibus, non spolia spoliis, non pecunia pecuniae, non dona donis
conparari poterant.
[3]
itaque sicut praefulgebat huic triumphus recens, ita apparebat ipsum per se intuentibus
nequaquam esse contemnendum.
[4]
perdomuerat intra paucos dies terra marique ferocem, locis munimentisque fretam gentem Illyriorum; regem regiaeque omnes stirpis ceperat. transtulit in triumpho multa militaria signa
spoliaque alia et supellectilem regiam,
[5]
auri pondo viginti et septem, argenti decem et novem pondo, denarium decem tria milia et centum viginti milia
Illyrici argenti.
[6]
ante currum ducti Gentius rex cum coniuge et liberis et Caravantius, frater regis, et
aliquot nobiles Illyrii.
[7]
de praeda militibus in singulos [p. 211] quadragenos quinos denarios, duplex centurioni, triplex equiti, sociis nominis Latini quantum civibus, et
sociis navalibus dedit quantum militibus.
[8]
laetior hunc triumphum est secutus miles, multisque dux ipse carminibus celebratus. sestertium ducentiens ex ea praeda redactum esse auctor est Antias, praeter aurum argentumque, quod in aerarium sit latum; quod quia unde redigi
potuerit non apparebat, auctorem pro re posui.
[9]
rex Gentius cum liberis et coniuge et fratre Spoletium in custodiam ex senatus consulto ductus, ceteri captivi Romae in carcerem coniecti; recusantibusque custodiam
Spoletinis Iguvium reges traducti.
[10]
relicum ex Illyrico praedae ducenti viginti lembi erant; de Gentio rege captos eos Corcyraeis et Apolloniatibus et Dyrrhachinis Q. Cassius ex senatus consulto tribuit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.