Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
‘38.
equidem ipse aliter adfectus animo sum, qui apud exercitum mihi loqui videar, quam paulo ante eram, cum ad plebem urbanam spectabat oratio.
[2]
quid autem dicitis, milites? aliquis est Romae, praeter Persea, qui triumphari de Macedonibus nolit: et eum non isdem manibus discerpitis, quibus Macedonas vicistis? [p. 204] vincere vos prohibuisset, si potuisset, qui
triumphantis urbem inire prohibet.
[3]
erratis, milites, si triumphum imperatoris tantum et non militum quoque et
universi populi Romani esse decus censetis.
[4]
non unius in hoc Pauli ... . multi etiam, qui ab senatu non inpetrarunt triumphum, in monte Albano triumpharunt; nemo L. Paulo magis eripere decus perfecti belli Macedonici potest quam C. Lutatio primi Punici belli, quam P. Cornelio secundi, ... quam illi, qui triumphaverant;
[5]
nec L. Paulum minorem aut maiorem imperatorem triumphus faciet —, militum magis in hoc universique
populi Romani fama agitur,
[6]
primum ne invidiae et ingrati animi adversus clarissimum quemque civem opinionem habeat et imitari in hoc populum Atheniensem
lacerantem invidia principes suos videatur.
[7]
satis peccatum in Camillo a maioribus vestris est, quem tamen ante receptam per eum a Gallis urbem violarunt; satis nuper a vobis in P. Africano. Literni domicilium et sedem fuisse domitoris Africae, Literni sepulcrum
ostendi erubescamus.
[8]
gloria sit par illis viris L. Paulus, iniuria vestra ne exaequetur. haec igitur primum infamia deleatur, foeda apud alias gentes, damnosa apud
nostros.
[9]
quis enim aut Africani aut Pauli similis esse
in tam ingrata et inimica bonis civitate velit?
[10]
si infamia nulla esset et de gloria tantum ageretur, qui tandem triumphus non communem nominis Romani
gloriam habet?
[11]
tot de Gallis triumphi, tot de Hispanis, tot de Poenis ipsorum tantum imperatorum an populi Romani dicuntur? quemadmodum non de Pyrrho modo nec de Hannibale, sed de Epirotis Carthaginiensibusque et Macedonibus triumphi acti sunt, sic non M'. Curius tantum nec P. Cornelius, sed Romani
triumpharunt.
[12]
militum quidem propria est causa, qui et ipsi laureati et quisque donis, quibus donati sunt, insignes Triumphum nomine cientes suasque et imperatoris
laudes canentes per urbem incedunt.
[13]
si quando non deportati ex provincia milites ad triumphum sunt, fremunt; [p. 205] et tamen tum quoque se absentis, quod suis manibus
parta victoria sit, triumphare credunt.
[14]
si quis vos interroget, milites, ad quam rem in Italiam deportati et non statim confecta provincia dimissi sitis, quid Romam frequentes sub signis veneritis, quid moremini hic et non diversi domos quisque abeatis vestras, quid aliud respondeatis, quam vos triumphantis videri velle? vos certe victores conspici velle debebatis.
’
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.