Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
33.
edito ludicro omnis generis clupeisque aereis in naves inpositis cetera omnis generis arma
cumulata in ingentem acervum, precatus Martem, Minervam Luamque matrem et ceteros deos, quibus spolia hostium dicare ius fasque est, ipse imperator face subdita succendit;
[2]
deinde circumstantes tribuni militum
pro se quisque ignes coniecerunt.
[3]
notata est in illo conventu Europae Asiaeque, undique partim ad gratulationem, partim ad spectaculum contracta multitudine, tantis navalibus terrestribusque exercitibus, ea copia
rerum,
[4]
ea vilitas annonae, ut et privatis et civitatibus et gentibus dona data pleraque eius generis sint ab imperatore, non in usum modo praesentem, sed etiam quod
domos aveherent.
[5]
spectaculo fuit ei, quae venerat, turbae non scaenicum magis ludicrum, non certamina hominum aut curricula equorum, quam praeda Macedonica omnis, ut viseretur, exposita, statuarum tabularumque et textilium et vasorum ex auro et argento
et aere et ebore factorum ingenti cura in ea regia,
[6]
ut non in praesentem modo speciem, qualibus referta regia
Alexandreae erat, sed in perpetuum usum fierent.
[7]
haec in classem inposita devehenda Romam Cn. Octavio data.
Paulus benigne legatis dimissis transgressus Strymonem mille passuum ab Amphipoli castra posuit; inde
[p. 199]
profectus Pellam quinto die pervenit.
[8]
praetergressus urbem, ad Pellaeum, quod vocant, biduum moratus, P. Nasicam et Q. Maximum filium cum parte copiarum ad depopulandos Illyrios, qui Persea iuverant bello, misit iussos ad Oricum sibi occurrere; ipse Epirum petens quintis decimis castris Passaronem pervenit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.