Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
42. ceterum sicut peditum passim caedes
fiebant, nisi qui abiectis armis fugerunt, sic equitatus
[p. 230]
prope integer pugna excessit.
[2]
princeps fugae rex1 ipse erat. iam a Pydna cum sacris alis equitum
Pellam petebat; confestim eos Cotys2 sequebatur Odrysarumque equitatus.
[3]
ceterae quoque Macedonum alae integris abibant ordinibus, quia interiecta peditum acies, cuius caedes victores tenebat,3 immemores fecerat sequendi equites.
[4]
diu phalanx a fronte, a lateribus, ab tergo caesa est. postremo qui ex hostium manibus elapsi erant, inermes ad
mare fugientes, quidam aquam etiam ingressi, manus
ad eos qui in classe erant tendentes, suppliciter
vitam orabant;
[5]
et cum scaphas concurrere undique
ab navibus cernerent, ad excipiendos sese venire rati,
ut caperent potius quam occiderent, longius in aquam,
quidam etiam natantes, progressi sunt.
[6]
sed cum
hostiliter e4 scaphis caederentur retro qui poterant nando repetentes terram in aliam foediorem pestem incidebant; elephanti enim ab rectoribus ad litus acti exeuntis obterebant elidebantque.
[7]
facile convenit ab Romanis5 numquam una acie
tantum Macedonum interfectum. caesa enim ad
viginti milia hominum sunt; ad sex milia,6 qui Pydnam ex acie perfugerant, vivi in potestatem pervenerunt, et vagi ex fuga quinque milia7 hominum capta.
[8]
ex victoribus ceciderunt non plus centum, et eorum multo maior pars Paeligni; volnerati aliquanto plures sunt.
[9]
quod si maturius pugnari coeptum esset, ut
[p. 232]
satis diei victoribus ad persequendum superesset,8 deletae omnes copiae forent: nunc imminens nox et fugientes texit et Romanis pigritiem ad sequendum locis ignotis fecit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.