previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

4. Hippias nuper ad tuendum saltum ab rege missus erat; qui ex quo castra Romana in tumulo conspexit, praeparatis ad certamen animis suorum venienti agmini consulis obvius fuit. et Romani [p. 100] expediti ad pugnam exierant, et hostes levis armatura1 erat, [2?] promptissimum genus ad lacessendum certamen. [3] congressi igitur extemplo tela coniecerunt; multa utrimque volnera temerario incursu et accepta et inlata; [4] pauci utriusque partis ceciderunt. inritatis in posterum diem animis maioribus copiis atque infestius concursum est; decrevissentque de summa belli, si loci2 satis ad explicandam aciem fuisset; sed3 iugum montis in angustum dorsum cuneatum vix ternis ordinibus armatorum in fronte patuit. [5] itaque paucis pugnantibus cetera multitudo praecipue qui gravium armorum erant, spectatores pugnae stabant; [6] levis armatura etiam per anfractus iugi procurrere et ab lateribus cum levi armatura conserere per iniqua atque aequa loca pugnam poterat. pluribus4 ea5 die volneratis quam interfectis proelium nocte diremptum est.

[7] tertio die egere consilio Romanus imperator; nam neque manere in iugo inopi neque regredi sine flagitio atque etiam periculo, si cedenti6 ex superioribus locis instaret7 hostis, poterat; [8] nec aliud restabat8 quam audacter commissum pertinaci audacia,quae prudens interdum in exitu est, corrigere. [9] ventum quidem erat eo ut, si hostem similem antiquis Macedonum regibus habuisset consul, magna clades [p. 102] accipi potuerit. sed cum ad Dium per litora cum9 equitibus vagaretur rex et ab duodecim milibus prope clamorem et strepitum pugnantium audiret, nec auxit copias integros fessis summittendo neque ipse, quod plurimum intererat, [10] certamini adfuit, cum Romanus imperator, maior sexaginta annis et praegravis corpore, omnia militaria munera ipse impigre obiret. [11] egregie ad ultimum in audaciter commisso perseveravit et Popilio relicto in custodia iugi per invia transgressurus praemissis,10 qui11 repurgarent iter, Attalum et Misagenem cum suae gentis utrumque auxiliaribus praesidio esse saltum aperientibus iubet; [12] ipse equites impedimentaque prae se habens cum legionibus agmen cogit.

1 A.U.C. 585

2 concursum est; decrevissentque de summa belli, si loci vahlen: concursum abellisin loci V: concursum ab utrisque esset illic, si loci hartel: concursum esset insequenti die pugnatumque de summa belli, si loci Weissenborn.

3 sed add. vahlen: om. V.

4 poterat. pluribus Madvig: patere ad pluribus V.

5 ea V: eo fraenkel.

6 periculo, si cedenti muretus: periculose cedenti V.

7 instaret muretus: stare V.

8 restabat ed. bas. 1535: stabat V: instabat rossbach.

9 A.U.C. 585

10 transgressurus praemissis Weissenborn: transgressus peremissis V.

11 qui add. Fr: om. V.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Summary (Latin, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1880)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (31 total)
  • Commentary references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.62
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.35
  • Cross-references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Perseus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Armatura
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hippias
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CERVI
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LUDI ROMA´NI
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), VALLUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ODOMANTI
  • Cross-references in general dictionaries to this page (12):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: