previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

33. ... 1 conferre, postremo sequi se utrarios ad mare, quod minus trecentos passus aberat, iussit et in litore alios alibi modicis intervallis fodere. [2] montes ingentis altitudinis spem faciebant, eo magis quia nullos apertos emergerent2 rivos, occultos contineri3 latices, quorum venae in mare permanantes undae miscerentur. [3] vix diducta4 summa harena erat, cum scaturigines5 turbidae primo et tenues emicare, dein liquidam multamque fundere aquam velut deum dono coeperunt. [4] aliquantum ea quoque res duci famae et auctoritatis apud milites adicit. iussis deinde militibus expedire arma ipse cum tribunis primisque ordinibus ad contemplandos transitus [p. 198] processit, qua6 descensus facilis armatis, qua in7 ulteriorem ripam minime iniquus ascensus esset. [5] his satis exploratis alia quoque novavit,8 primum, ut ordine ac sine tumultu omnia in agmine ad nutum imperiumque ducis fierent, providit: [6] ubi omnibus simul pronuntiaretur quid fieret neque omnes exaudirent, incerto imperio accepto alios ab se adicientes plus eo quod imperatum sit alios minus facere; clamores deinde dissonos oriri omnibus locis, et prius hostes quam ipsos quid paretur scire. [7] placere igitur tribunum militum primo pilo legionis secretum edere imperium, illum et dein singulos proximo cuique in ordine centurioni dicere quod opus facto sit sive a primis signis ad novissimum agmen, sive ab extremis ad primos perferendum imperium sit. [8] vigiles etiam novo more scutum in vigiliam ferre vetuit: non enim in pugnam vigilem ire ut armis utatur sed ad vigilandum ut, cum senserit hostium adventum, recipiat se excitetque ad arma alios. [9] scuto prae se erecto stare galeatos; deinde ubi fessi sint, innixos pilo, capite super marginem scuti posito, sopitos stare, ut fulgentibus armis procul conspici ab hoste possint, ipsi nihil provideant.9 [10] stationum quoque morem mutavit. armati omnes, et frenatis equis equites, diem totum perstabant; id cum aestivis diebus urente [p. 200] adsiduo sole fieret, tot horarum aestu et languore10 ipsos equosque fessos integri saepe adorti hostes vel pauci plures vexabant. [11] itaque ex matutina11 statione ad meridiem decedi et in postmeridianam succedere alios iussit; ita numquam fatigatos recens hostis adgredi poterat.

1 Hic duo folia exciderunt.

2 emergerent georges: euergentt V.

3 contineri Duker: continere V.

4 diducta Drakenborch: deducta V.

5 scaturigines ed. bas. 1535: scaturiges V.

6 processit, qua add. Madvig: om. V.

7 A.U.C. 586

8 alia quoque novavit Madvig: illa quoque V.

9 possint, ipsi nihil provideant J. F. Gronovius: possit ipse nihil provideat V.

10 A.U.C. 586

11 matutina Fr.: stativa V.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Summary (Latin, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1880)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
hide References (35 total)
  • Commentary references to this page (7):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.41
  • Cross-references to this page (10):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Scutum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Stationum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Aemilius Paullus.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vtrarii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vigiliis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Equites:
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Galea
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Imperium
    • Allen and Greenough's New Latin Grammar for Schools and Colleges, PRONOUNS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CASTRA
  • Cross-references in general dictionaries to this page (18):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: