previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

17. iam in exitu annus erat et propter Macedonici maxime belli curam in sermonibus homines habebant quos in annum consules ad finiendum tandem id bellum crearent. [2] itaque senatus consultum factum est, ut Cn. Servilius primo quoque tempore ad [p. 144] comitia habenda veniret. [3] senatus consultum Sulpicius1 praetor ad consulem misit, litterasque allatas a consule post paucos dies recitavit, quibus in ante diem . . . comitia edixit: se ante eum diem2 in urbem venturum. et consul maturavit et comitia eo die qui dictus erat sunt perfecta. [4] consules creati L. Aemilius Paulus iterum, quarto3 decumo anno postquam primo consul fuerat, et C. Licinius Crassus. [5] praetores postero die facti Cn. Baebius Tamphilus,4 L. Anicius Gallus, Cn. Octavius, P. Fonteius Balbus, M. Aebutius Helva, C. Papirius Carbo. [6] omnia ut maturius agerentur, belli Macedonici stimulabat cura. [7] itaque designatos extemplo sortiri placuit provincias, ut, cum5 utri Macedonia consuli cuique praetori classis evenisset sciretur, ii iam inde6 cogitarent pararentque quae bello usui forent, senatumque consulerent, si qua de7 re consulto opus esset. [8] latinas, ubi magistratum inissent, quod per religiones posset primo quoque tempore fieri placere, ne quid8 consulem, cui eundum in Macedoniam esset, teneret. [9] his decretis, consulibus Italia et Macedonia, praetoribus praeter duas iurisdictiones in urbe classis et Hispania et Sicilia et Sardinia provinciae [p. 146] nominatae sunt. [10] consulum Aemilio Macedonia,9 Licinio Italia evenit. praetores Cn. Baebius urbanam, L. Anicius peregrinam et si quo senatus censuisset, Cn. Octavius classem, P. Fonteius Hispaniam, M. Aebutius Siciliam,10 C. Papirius Sardiniam est sortitus.

1 A.U.C. 585

2 misit, litterasque allatas a consule .. . in .. comitia edixit; se ante eum diem add. vahlen: om. V.

3 quarto Sigonius: septumo V.

4 Baebius Fr: Tamphilus Sigonius: pa pilius V.

5 placuit provincias ut cum Madvig: placuit provideanteum V.

6 ii iam inde Madvig: utiaminide V.

7 de add. Weissenborn: om. V.

8 ne quid forchhammer: neque V.

9 A.U.C. 585

10 M. Aebutius Siciliam add. Fr: om. V.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Summary (Latin, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus English (Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1880)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
hide References (29 total)
  • Commentary references to this page (13):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.26
  • Cross-references to this page (16):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: