Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
11. hac virium accessione animus crevit praetori,
ut Cassandream oppugnaret.
[
2]
Condita est a
[p. 124]
Cassandro rege in ipsis faucibus,
quae Pallenensem agrum1 ceterae Macedoniae iungunt,
hinc Toronaico,
hinc
Macedonico saepta mari.
[
3]
eminet2 namque in altum lingua in qua sita est,
nec minus quam inclitus3 magnitudine Atho mons excurrit,
obversa in regionem Magnesiae duobus imparibus promunturiis,
quorum maiori Posideum est nomen,
minori Canastraeum.
divisis partibus oppugnare adorti.
[
4]
Romanus ad
Clitas,
quas vocant,
munimenta,
cervis etiam obiectis,
ut viam intercluderet,
a Macedonico ad Toronaicum
mare perducit.
Ab altera parte euripus est;
inde
Eumenes oppugnabat.
[
5]
Romanis in fossa complenda
quam nuper obiecerat Perseus,
plurimum erat
laboris.
ibi quaerenti praetori,
quia nusquam
cumuli apparebant quo regesta e fossa terra foret,
monstrati sunt fornices:
non ad eandem crassitudinem,
qua veterem murum,
sed simplici laterum
ordine structos esse.
[
6]
consilium igitur cepit transfosso pariete iter in urbem patefacere.
fallere
autem ita se posse,
si muros a parte alia scalis adortus
tumultu iniecto in custodiam eius loci propugnatores
urbis avertisset.
[p. 126]
[
7]
erant in praesidio Cassandreae4 praeter non contemnendam5 iuventutem oppidanorum octingenti Agrianes et duo milia Penestarum Illyriorum a
Pleurato inde missi,
bellicosum utrumque genus.
[
8]
his tuentibus muros,
cum subire Romani summa vi
niterentur,
momento temporis parietes fornicum
perfossi urbem patefecerunt.
quod si qui inrumperent armati6 fuissent,
extemplo cepissent.
[
9]
hoc ubi perfectum esse opus militibus nuntiatum est,
clamorem alacres gaudio repente tollunt,
alii parte
alia in urbem inrupturi.
7